Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
61 Deum precem, non quam transmittat necessitas, sed quam caritas fraternitatis commendet. Id certe christiani ab Ecclesiae usque primordiis alacres praestiterunt. Iu eo potissimum quod attinet ad fidei donum, praeclara sunt ad imitationem quae antiquitas tradidit; quemadmodum illi cognatis, amicis, principibus, civibus suis inflammato studio postularent a Deo mentem obedientem in Christianam fidem.') — Coniunctá in re accedit aliud quod Nos habet sollicitos. Est enim compertum Nobis, non deesse istic qui nomen catholicum teneant ii quidem, re vero et professione non ita, ut aequum est, probare curent ; maxime vero, in amplis primariisque urbibus, ingenti numero esse homines qui religionis christianue ne ulla quidem elementa hauserint, quique non modo nullum Deo adhibeant cultum, sed in caeca ignoratione iustitiae bonitatisque eius versentur. In hac item calamitate orandus, exorandus est Deus : velit ille, qui potest unus, aptas curationi monstrare vias, velit eorum animos viresque sustinere qui in ea ipsa causa iam desudant, velit mittere operarios in messem suam. — Quod Nos deprecandi officium quum in filiis Nostris urgemus, eosdem pariter debemus velle admonitos, ut ne quid de se desiderari ullo modo sinant quod impetrationis fructum efficiat, habeantque propemodum sibi quae Corinthiis edixit Apostolus : Sine offensione estote Iudaeis et Gentibus et Ecclesiae Dei.*) Nam, praeter virtutes animi, quas ipsa precatio in primis postulat, eam comitentur necesse est actiones et exempla christianae professioni consentanea. Integritatis exempla et iustitiae, miserationis in egenos et poenitentiae, concordiae domesticae et verecundiae legum, optimae sunt orantium commendationes. Qui sante colunt et perficiunt praecepta Christi, eorum scilicet votis divina liberalitas occurrit, secundum illud promissum : Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis> et fiet vobis.3) — Id autem est quod in praesentia, consociata Nobiscum prece, singulariter a Deo velitis hortamur, ut detur vobis cives concordes fratresque in complexum perfectae caritatis excipere. Ad haec, Caelitum sanctorum adiungere iuvat deprecationem : cuius efficacitas quantum, hac praesertim in re, emineat, illud Augustini docet de Stephano acute dictum : Si sanctus Stephanus sic non orasset, Ecclesia Paulum hodie non haberet.4) Itaque suppliciter imploramus Gregorium, quem suae gentis salutare Apostolum Angii consueverunt: Augustinum, alumnum et legatum eius, ceterosque, quorum admirabili virtute, admirabilibus factis, ista dilaudata est altrix Sanctorum insula; singularesque patronos, Petrum Principem apostolorum et Georgium : ante omnes, sanctissimam Dei Genitricem, quam humano generi Christus ipse e cruce reliquit atque attribuit matrem, cui regnum vestrum, nobilissimo praeconio, tamquam Dos Mariae, inde a proavis est dedicatum. Eos cunctos magnis precibus adhibemus apud Deum suffragatores, ut, renovatis temporum optimorum auspiciis, ipse repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti.5 Peculiaria vero precum officia quae iam, ad fidei unitatem, statis diebus modisque sunt apud catholicos instituta, ea curandum ut maiore et frequentia et religione celebrentur. In primisque vigeat sancta marialis Rosarii consuetudo, a Nobis’) S. Aug. de dono persév. XXIII, 63. — 2) I Cor. X, 32. — 3j Ioann. XV, 7. —*) Šerm. in nat. s. Steph. VI. n. 5. — B) Kom. XV, 13.