Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

62 metipsis tantopere excitata : eo quidem veluti summa evangelicae doctrinae perapte continetur, ab eoque saluberrimae in populos utilitates perenni cursu fluxerunt. Hoc amplius, ad sacrae indulgentiae beneficia, quae subinde a Decessoribus sunt in eodem genere concessa, unum quoddam adii cere placet sponte et auctoritate Nostra. Id est, qui rite precem recitaverint quam huic epistolae subiicimus, indulgentiam singulis, etiam non anglis, dierum trecentorum tribuimus, plenariam praeterea, semel in mense, recitantibus quotidie, consuetisque servatis conditionibus. Haec omnia augeat expleatque divina obsecratio Christi de unitate: quam hodierna die per sacratissimum Resurrectionis eius mysterium immensa cum fiducia iteramus: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos .... Sanctifica eos in veritate : sermo tuus veritas est ... . Non pro eis au­tem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me; ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint . . . Ego in eis, et tu in me ; ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me mi­sisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexistid) Iamvero universae Britannorum genti fausta a Deo omnia cupimus et exo­ptamus : summa vero precamur voluntate, ut quaerentibus regnum Christi et in fidei unitate salutem vota plena eveniant. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XIV április anno MDCCCLXXXXV, Pontificatus Nostri decimo octavo. LEO PP. XIII. AD SANCTISSIMAM VIRGINEM PRO ANGLIS FRATRIBVS PRECATIO. 0 beata Virgo Maria, Mater Dei, Regina nostra et Mater dulcissima, benigna ocidos tuos converte ad Angliám, quae Dos tua vocatur, converte ad nos, qui magna in te fiducia confidimus. Per te datus est Christus Salvator mundi, in quo spes nostra con­sisteret ; ab ipso autem tu data es nobis, per quam spes eadem augeretur. Eia igitur, ora pro nobis, quos tibi apud Crucem Domini excepisti filios, o perdolens Mater: inter­cede pro fratribus dissidentibus, ut nobiscum in unico vero Ovili adiungantur summo Pastori, Vicario in terris Filii tui. Pro nobis omnibus deprecare, o Mater piissima, ut per fidem, bonis operibus fecundam, mereamur tecum omnes contemplari Deum in cae­lesti patria et collaudare per saecida. Arnen. Strigonii Sabbato in Albis 1895. *) Ioann. XVII, 11, 17, 20, 21, 23. Claudius Card. AEppus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom