Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
3 sufficeret, ut mentem innumeris contra Fidem erroribus immunem, et ad veritatis lucem suscipiendam paratiorem haberent: errores enim circa Religionem, praesertim inter catholicos populos, magis ab effraenatis animi cupiditatibus, quam a quibusvis meutis aberrationibus plerumque originem ducunt; iuxta quod scriptum est: De corde exeunt cogitationis malae. . . . blasphemiae .... (Matth. XV. 19.) et in Psalmo XIII. v. 1. Dixit insipiens in corde suo non est Deus. „In corde suo, inquit Regius Psaltes (sapienter hic adnotat S. Augustinus), non vero in mente sua.u 4. Nec vero ideo Collationum polemicarum usum damnandum existimamus, quae si recte perficiantur, et ipsae admodum utiles, imo etiam necessariae, tot inter errores contra Religionem quoque sparsos, quandoque esse possunt. Sed omnino a christianis suggestibus vaniloquia illa arcenda sunt, quae de theoreticis potius rebus, quam praeficis, pertractant; de civilibus potius, quam religiosis; maioris videlicet speciei, quam fructus; quae proinde Ephemeridum palaestris, aulisque academicis apta forte erunt; at vero a loco sancto prorsus absona. Quod vero ad illas polemicas Collationes attinet, quae Religionis ab adversariorum impugnationibus defensionem spectant, sunt eae quidem identidem necessariae, at cuiusvis humeri onus non sunt, sed solummodo robustiorum. Imo ipsi maxime strenui Oratores magna debent prudentia uti: huiusmodi enim Apológiáé in iis tantummodo locis, iisque temporibus, atque iis auditoribus faciendae sunt, qui vere illis egeant, et a quibus aliquod spirituale emolumentum reipsa sperari possit: cuius rei Iudices maxime omnium competentes, locorum quorumlibet Episcopos esse manifeste patet. Has vero Apologias eá decet ratione fieri, ut earum demonstratio in doctrina sacra potius, quam in humanis seu naturalibus argumentis, solidissime fundetur: tali demum sapientia ac perspicuitate elaborari, \it periculum evitetur, ne in quorumdam auditorum mentibus altius defixi errores inhaereant, quam oppositae veritates, magisque percellant animos obiecta, quam responsa. Praesertim vero cavendum est, ne frequentior, quam" par est, harum collationum usus aestimationi noceat et desiderio moralium concionum, quasi vero istae inferioris ordinis ac minoris momenti sint, quam polemicae; ac proinde praedicatorum et auditorum vulgo relinquendae: dum contra omnino constat, moralem praedicationem fidelium universitati longe maxime necessariam esse, nec nobilitate a polemica vinci: ac proinde etiam valentiores et celebriores oratores in auditorum conspectu quantumlibet electissimo ac frequentissimo hanc deberent, saltem aliquando, sincero zelo exercere. Quod nisi fiat, frequentes isti Auditores semper de erroribus disserere audient, qui saepe numero in iis, qui intersunt, nequaquam reperiuntur; nunquam vero de culpis vitiisque, quae in hisce potius Auditoribus, quam fortasse in aliis, profecto vulgaribus, abundare solent. 5. At vero si plerique in thematum tractandorum selectione abusus deflentur, plerique alii et quidem haud minus graves, sunt in ipsa thematum tractatione deplorandi. Circa quam haec praeclara documenta tradit idem S. Doctor Aquinas (loc. cit.): „Ut vere sit lux mundi, tria debet habere Praedicator verbi divini: primum est stabilitas, ut non deviet a veritate: secundum est claritas, ut non doceat cum obscuritate: tertium est utilitas (seu recta intentio), ut quaerat Dei laudem, et non suam.“ Sed heu! triste infortunium! Plerarumque hodie concionum forma non