Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
4 solum ab evangelica perspicuitate et simplicitate longe abest, quam illa constanter praeseferret; sed etiam obscuris ambagibus tota obvolvitur, et in abstrusis argumentis, communem populi captum excedentibus, versatur, ut illud propheticum effatum in mentem subeat hic opportune repetendum : Paixuli 'petierunt panem et non erat qui frangeret eis. (Thren. IV. 4.) Quod autem peius est, ille divinus character concionibus abest, ille Christianae pietatis habitus, illa S. Spiritus unctio, per quam praeco evangelicus semper de se ipso profiteri et possit, et debeat: Sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis; sed in ostensione spiritus et virtutis. (I. Cor. II. 4.) Hi contra persuasibilibus humanae sapientiae verbis ferme unice innixi, verbum Dei, parvi aut nihili pendunt: sacram videlicet scripturam, quae quidem praecipuus sacrae eloquentiae fons sit oportet: quemadmodum summus Pontifex super Cathedram Petri sedens, nuper gravissimis verbis, quae huc referre opportunum putamus, edocebat: (In Encycl. De Stud. S. Script. 18. Nov. 1898.) „Haec propria et singularis Sacrarum Scripturarum virtus a divino afflatu Spiritus Sancti profecta, ea est quae Oratori sacro auctoritatem addit, apostolicam praebet dicendi libertatem, nervosam victricemque tribuit eloquentiam. Quisquis enim divini verbi spiritum et robur eloquendo refert, ille non loquitur in sermone tantum, sed et in virtute, et Spiritu Sancto, et in plenitudine multa. (I. Thess. I. 5.) Quapropter ii dicendi sunt praepostere improvideque facere, qui ita conciones de Religione habent, et praecepta divina enunciant, nihil ut fere afferant, nisi humanae scientiae et prudentiae verba suis magis argumentis, quam divinis innixi. Istorum scilicet orationem quantumvis nitentem luminibus, languescere et frigere necesse est, utpote quae igne careat sermonis Dei, eamdemque longe abesse ab illa, qua divinus sermo pollet virtute: Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus. (Hebr. IV. 12.) Quamquam hoc etiam prudentioribus assentiendum est, inesse in sacris Litteris mire variam et uberem, magnisque dignam rebus eloquentiam: id quod Augustinus pervidit, diserteque arguit (De Doctr. Chr. IV. 6. 7.), atque res ipsa confirmat, et praestantissimorum in Oratorjbus sacris testimonium, qui nomen suum assidue SS. Bibliorum consuetudini, piaeque meditationi se praecipue debere, Deo grati affirmarunt.“ 6. En igitur sacrae eloquentiae potissimus fons, sacra Biblia. Sed isti Evangelii praecones dicti, temporum nostrorum ideis ac moribus imbuti, neglecto per summum nefas fonte aquae vivae ex humanae sapientiae cisternis dissipatis suam eloquentiam hauriunt: potius quam divinitus inspiratas sacrorum librorum sententias afferant, aut sanctorum Patrum, aut Conciliorum, auctores quamplurimos, eosque profanos, novissimos,' atque etiam viventes, testes adducunt; quorum sententiae affatim ambiguas interpretationes, et quandoque etiam valde periculosas, saepe saepius admittunt. „Est etiam pessimus sacrae eloquentiae abusus, religiosa themata unice ob praesentis vitae rationes, quin de futura vel mentio fiat, passim pertractare: commoda recensere a Christiana Religione mundo allata, et officia dissimulare: divinum Redemptorem uti egregium <pctávdfioj7rov pingere, et Eius, ut Iudicis aeterni, iustitiam praeterire.“ „Exiguus exinde huiusmodi praedicationis fructus: ex qua forte mundanus