Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
2 Praedicationem vere sapientem, rite ordinatam ac fructuosam ab iis, qui bonis studiis, praesertim vero sacris, instructi non sint, frustra expectari; eosque cuidam, qua praestant, naturali loquacitati fidentes, quin hilum (aut parum admodum) se praeparent, pulpitum ascendere. Hi nimirum nil aliud conficiunt, quam aerem verberant, divinoque verbo contemptum irrisionemque, quin id fortasse advertant, misere conquirunt: quibus idcirco iure merito convenit minax illud divinum effatum : Quia tu scientiam repulisti, ego repellam te ne sacerdotio fungaris mihi. (Os. IV. 6.) 2. Postquam igitur sacerdos (non vero ante) quas recensuimus dotes sibi comparaverit, tum solum Rmi Episcopi, et Regularium Ordinum praesules magnum divini verbi praedicandi ministerium eidem concredere poterunt: sed tamen continenter advigilantes, ut iis dicendis rebus inhaereat Orator, quae sacrae praedicationi proprie conveniunt. Hae quidem res (quae materia propria sunt sacrae praedicationis) his divini Redemptoris verbis continentur: Praedicate Evangelium . . . Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. (Matth. XXXIII. 20.) Quae verba enarrans Angelicus Doctor scribit: „Praedicatores debent illuminare in credendis, dirigere in operandis, vitanda manifestare; et modo comminando, modo exhortando, hominibus salutaria praedicare.“ (Loc. supr. citato.,) Et S. Trident. Concilium: „Annuntiantes eis vitia, quae eos declinare, et virtutes, quas sectari oportet, ut poenam aeternam evadere, et coelestem gloriam consequi valeant.“ (sess. V. c. 2. de Ref.) Sed multo amplius a summo Pontifice Pio IX, id declaratum fuit, haec scribens (Lit. encycl. 9. Novembris 1846): „Non semetipsos, sed Christum Crucifixum praedicantes, sanctissima Religionis nostrae dogmata et praecepta, iuxta catholicae Ecclesiae et Patrum doctrinam, gravi ac splendido orationis genere, populo clare aperteque annuncient: peculiaria singulorum officia accurate explicent; omnesque a flagitiis deterreant, ad pietatem inflamment, quo Fideles Dei verbo salubriter refecti, vitia omnia declinent, virtutes sectentur, atque ita aeternas poenas evadere, et coelestem gloriam consequi valeant.“ Ex quibus omnibus manifesto liquet, Symbolum, Decalogum, Ecclesiae praecepta, Sacramenta, virtutes et vitia, varia hominum officia pro conditionis cuiusque varietate, hominis novissima, aliasque id genus aeternas veritates ordinariam debere sacrae praedicationis materiam constituere. 3. Atqui haec gravissima argumenta a multis divini verbi praeconibus indignum in modum negliguntur: qui quidem quaerentes quae sua sunt, non quae lesu Christi; ac probe noscentes, hasce materias ad popularem auram, quam expetunt, sibi conciliandam magis prae aliis idoneas nequaquam esse, eas omnes, praesertim in concionibus quadragesimalibus, et quibusdam aliis celebrioribus anni so- lemnitatibus, consulto praetereunt: unaque cum rebus earum nomina permutantes, antiquis concionibus novum aliquod genus praedicationis sufficiunt, quas morales collationes, falso sensu acceptas, vocant; quibus mens auditorum, vel potius phantasia, otiose permulceatur, non vero voluntas salubriter permoveatur, pravique reformentur mores. Hi nimirum non advertunt, conciones quidem morales omnibus, polemicas vero collationes plerumque paucis prodesse; atque hos ipsos paucos, si accuratius fuerint bonis moribus instructi, seu si diligentius adiuti, quo maiori castitate, animi demissione, atque obedientia erga Ecclesiae auctoritatem praediti sint, id unum