Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIII.

Tu es Domine, qui novae nos patriae mactasti beneficio ; Tu, qui dedisti veram patribus fidem. Tu Domine stator et rex noster conserva porro banc patriam incolumem; conserva omnes in avita religione, conforta operarios vineae, quam plantasti manu Protoregis s. Stephani : da eis zelum, pietatem, charitatem et nomi­nis tui sancti amorem. Fac ut floreat in hac terra studium ecclesiae et patriae: concordia et mens una animorum : dilectio proximorum : pietas actionum et integritas morum. Et Tu1) no Gloriosa Dei Genitrix Magna Hungarorum Domina, Sanctis­sima Virgo Maria! memento haereditatis tuae, quam fidelis servus tuus, primus Rex, et Apostolus noster, sanctus Stephanus Tibi commendavit, ac testamento trans- scripsit. Respice benigno vulto super Regnum tuum, et gloriosis meritis tuis inter­cede et sta pro populo Tuo apud Filium tuum Iesum Christum. Ad Te clamaverunt Patres nostri, et salvi facti sunt ex univeris tribulatio­nibus suis; quia vigilavit oculus tuus assidue pro haereditate sua, o Domina in aeternum benedicta! Quod nos certissime scientes, quemadmodom frequenter rogavi­mus, ita experimento etiam didicimus, quia propter Te benedixit nobis Dominus. Tali ergo spe erecti, ac fiducia animati sub tuum praesidium confugimus nos popu­lus Tuus, nos haereditas tua, nos grex Tuus, qui gloriosa nomine Filii tui insigni­mur, et ob singularem tutelam tuam Regnum quoque Marianum appellamur. Ideo levamus cor nostrum cum manibus ad Te o Domina: precesque nostras ante con­spectum tuum humiliter effundimus. Protege, ac defende potentissimo patrocinio tuo Patriam nostram contra omnia tam spiritualia, quam temporalia mala, ut efflorescat illa in laudem Dei, et consolationem populi Tui. Impetra Sanctae Matri Ecclesiae et fidei Catholicae apud nos, et ubique terrarum exaltationem : Praesulibus, et Pastoribus nostris, ac universo Clero Divinum adiutorium: nobis cor docile, obsequens, et fidei operibus, ac fructibus foecundum, ne quando iuste irascatur nobis Filius Tuus, et Regnum Suum auferat a nobis. Converte corda Patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, ut uno ore, uno corde, eademque fide serviamus Filio Tuo Filio tuo Domino nostro et colamus Te Dominam, ac Patronam nostram, sicut coluerunt et Patres nostri. Oramus Te Domina! pro Rege nostro Apostolico, ut vitam prolixam, impe­rium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, et quaecunque hominis, et regis vota sunt, ei obtineas : quatenus populum sibi subiectum cum sanctitate et justitia diu prospere gubernare, et dein coronam consequi valeat aeternam. Oramus Te Domina! pro Statibus, et Ordinibus, et rei nostrae publicae administris, ut Spiritus Sancti donis illustrati, vera cognoscere; prava castigare; justa vindicare valeant: ut Communis Boni sincero studio incensi, Pupillo, Viduae, Innocenti judicium, et justitiam recta conscientia administrent. Oramus Te Domina! pro universo populo nostro, ut oculos maternae mise­ricordiae tuae super nos convertas, et cives haereditatis tuae, quot sub tutelam tuam recepisti ab omni peccato custodias, pietate tua gubernes, in amore, et timore Dei conserves. Impetra virginibus castitatem, coniugatis sanctimoniam, poenitentibus 178 q Ex oratione Pauli Esterházy Principis et Palatini Regni Hungáriáé.

Next

/
Oldalképek
Tartalom