Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIII.

179 ^ indulgentiam, iustis perseverantiam, viduis et orphanis sustentationem, pauperibus protectionem, peregrinantibus reditum, lugentibus consolationem, defunctis fidelibus requiem sempiternam. Agnoscimus quidem o Domina! quia peccavimus contra filium tuum, Sal­vatorem nostrum, et multum recessimus ab avito cultu magni, dulcisque Nominis tui; propter quod invenerunt nos mala sine numero. Sed noli meminisse iniquita­tum nostrarum : memento autem manus tuae, et nominis tui in tempore isto. Ne despice supplices filios, et criminum veniam postulantes misericordiae tuae antiquae brachiis amplectere : etsi enim nos exuerimus filios, Tu Matrem non exuisti. Loquere pro nobis bona apud Filium tuum, ut secundum Eius voluntatem vitam nostram instituamus, et Te Dominam, ac Patronam nostram veneremur omni­bus diebus nostris. Surge ergo Mater: dominare Tu nostri, et Filius tuus Iesus Christus, Salvator noster: ne tradas alteri gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae. Suscipe preces nostras, quas coram Te effundimus, ut intercessionibus tuis y adiuti, post praesentis vitae finem, ad aeternam perveniamus haereditatem.“ Vos quoque patriae nostrae invocamus patronos! S. Stephane, Emerice, Ladislae, Elisabeths, item b. sorores coelicolae: Margaretha, Cunegundis, Jolentha, intercedite pro nobis. 1 2 3 4 1. Dominica infra octavam Nativitatis Domini seu die 29 mensis ac anni currentis, in concione instituenda edoceatur populus de instantibus festis iubilaribus domesticis, ac in primis exponatur breviter vis varietasque beneficiorum, quibus Deus O. M. regnum Hungáriáé, constitutionis millenaria celebraturum solemnia, decursu saeculorum est prosecutus. 2. Ultima exeuntis anni die ad solis occasum usitata ubique gratiarum actio celebretur ; et quidem (post concionem, ubi est in usu) recitabuntur coram exposito Sanctissimo, Litaniae ss. nominis Jesu cum orationibus congruentibus. Deinde cantetur hymnus „Imádunk sz. Ostya“ cum secunda quoque stropha: yAldd meg országunkat mox „Te Deum laudamus“ cum solita oratione pro gratiarum actione, cui addatur collecta pro Papa et Rege. 3. Summo mane Calendarum Januarii seu prima millenario solemnis anni die, dato signo salutationis angelicae, interiecta tamen modica mora cunctarum ubique ecclesiarum campanae omnes, per mediae horae spatium pulsentur. 4. Sub sacro solemni, in festo Circumcisionis Domini decantato Evangelio Missae, celebrans aut alius sacerdos, ascendit ambonem et omnibus in genua pro­cumbentibus, eliciet solemniter professionem fidei catholicae, iuxta formam Tridentino- Vaticanam. (Vide Rituale Strigon. pag. 90 et seq.) In fine professionis recitabit ora­tionem ad Magnam Dominam nostram (habetur in Stat, dioec. 174. et adiicitur quo­que in segmento). Qua finita et „Credo“ intonato, pulsentur omnes campanae usque ad Canonem Missae. Nr. 647 6. Mandatum Cardinalis Aeppi de celebrandis millenaribus solemniis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom