Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXII.
166 dissidentium fratrum exposcerent a Nobis et expectarent ampliora praesidia. Atque illud praecipuum fore significaverunt, magnisque et humillimis precibus flagitarunt, si decreto auctoritatis Nostrae Hierarchia catholica et Patriarchalis dignitas apud Aegyptios instaurata resurgeret. — Aequam afferri et non inopportunam postulationem plus una persuasit causa. Constat enim rei catholicae progressus non exiguos quotidie per Aegyptum haberi ; clericos et sacerdotes nativos, quod plurimum interest, numero augeri; scholas iuventutis similiaque rectae institutionis subsidia multiplicari ; vigere acrius in animis religionis amorem et cultum, atque fructum consentaneos largius provenire. In quo alacrem cleri operam valde quidem iuvant et sustinent nonnullae Religiosorum Familiae : ac sua debetur laus Franciscalibus, qui iam diu per ea loca elaborant, suaque debetur Alumnis Societatis lesu et Missionalibus Lugdunensibus, quos Nosmetipsi auxilio submittendos curavimus. — Jamvero si Hierarchia in eis vel partim renovetur certique praeficiantur pastores, ex maiore ipsa atque expeditiore vigilandi praevidendique facultate, multiplex profecto utilitas in clerum ac populum dimanabit. Patriarchalis porro dignitas optime valitura est, tum amplitudine sua ad decus ecclesiae Coptae catholicae in opinione relevandum, tum ingenita vi ad vincula fidei et fraternitatis in omni natione obstringenda. — Nos autem re tota meditate perpensa eademque deliberata cum Consilio seu Commissione Cardinalium S. R. E., quam ad reconciliationem dissidentium cum Ecclesia fovendam iussimus Nobis adesse, ei ipsi Coptorum postulationi obsecundare censuimus. Itaque ad maiorem divini Nominis gloriam, ad fidei sanctae et communionis catholicae incrementum, Nos ex certa scientia motuque proprio ac de plenitudine apostolicae potestatis, Patriarchatum Alexandrinum catholicum restituimus et pro Coptis constituimus; eique ac singulis qui ipsum obtenturi sint, honores omnes, privilegia, praerogativas, nomina, omnemque potestatem tribuimus, eadem ratione qua generatim ea nunc a Patriarchis orientalibus rite exercetur : qua super re peculiaria praescripta ab Apostolica auctoritate tempore et loco impertientur. Sedi autem patriar- chali sedes episcopales duas, in praesens, decernimus suffraganeas; alteram in urbe Hermopoli maiore, vulgo Miniech, alteram Thebis seu Diospoli magna, ad urbem Luksor: ita ut Patriarchatus tribus interea dioecesibus constet, videlicet patriarchali Alexandrina, Hermopolitana, Thebana : integro tamen Nobis et successoribus Nostris pleno ac privativo iure sedes alias vel archiepiscopales vel episcopales excitandi, eas- que pro necessitate vel utilitate Ecclesiae immutandi. Alexandrinum Coptorum Patriarchatum ita constitutum, eatenus patere qua patet proregnum seu Kedivatus Aegypti proprie dictae ac provinciae praedicationis sancti Marci, statuimus atque sancimus. — Limites autem singularum dioecesium quas supra diximus, hoc modo definire placet. Patriarchalis Alexandrina Aegyptum inferiorem et urbem Cairum complectitur. Ad aquilonem habet mare Internum seu Mediterraneum; ad orientem, canalem Suesii; ad austrum, latitudiuis borealis gradum trigesimum; ad occasum, Tripolitanam Othomaniei imperii provinciam. — Dioecesis Hermopolitana in Aegyptum mediam profertur. Ad septentrionem finitima est dioecesi patriarchali ; ad orientem attingit sinum Hermopoliticum ; ad meridiem, continetur circulo fere medio inter gradus vigesimum et vigesimum octavum latitudinis borealis, ubi scilicet locus iacet Sacci-t-moussé ad Nilum flumen, qui pariter locus in