Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXII.
167 ditionem esto eiusdem dioecesis ; ad occidentem habet desertum Libycum. — Dioecesis Thebana, in Aegyptum superiorem porrecta, circumscribitur ad aquilonem Iier- mopolitaná ; ad austrum, vigesimo secundo gradu latitudinis borealis ; ad occasum, deserto Libyco. Designationis primae tum Patriarchae tum suffraganeorum Episcoporum Apostolicae huic Sedi ius reservamus. Interim, quoadusque ea designatio fiat, mandamus ut catholicarum coptici ritus, quotquot tota Aegypto versantur, penes eumdem Venerabilem Fratrem Cyrillum, nomine et auctoritate apostolica, administratio permaneat. Ita posse Nos de Patriarchátu Alexandrino pro Coptis restituendo providere, vehementer laetamur in Domino ; eoque magis quia eius recordatio ecclesiae tam grata accidit, quam quae gratissima. Nam propterea quod eam Marcus, beatissimi Petri discipulus et interpres, auspicato constituit sancteque gubernavit, arctior quaedam et praeclarior necessitudo exorta est, quam alias commemoravimus, ipsam inter et Romanam ecclesiam ; cuius potissimum coniunctionis beneficio extitit illa pernobilis, floruitque diu et splendore virtutum et doctrinae excellentia. Quare Nobis est optatissimum ut dissentientes copti Hierarchiám catholicam ex veritate coram Deo considerent; eam nimirum, quae ob communionem cum Cathedra Principis Apostolorum et successoribus eius potest ecclesiam a Marco conditam legitime referre, solaque heres est memoriae omnis, quaecumque Patriarchatui Alexandrino a priscis illis maioribus est fideliter tradita. Ex eo fiet, id quod rectus ipsorum animus et divinae gratiae benignitas sperare admodum iubent, ut dimissis tandem compositisque dissidiis quae consecutae intulere aetates, ad unitatem redire velint Romanae ecclesiae, quae permagno eos desiderio charitatis expectat. Has litteras Nostras et quaecumque in ipsis habentur nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis vitio sive intentionis Nostrae above quovis defectu notari vel impugnari posse, et semper validas ac firmas fore, suosque effectus in omnibus obtinere atque ab omnibus cuiusvis praeeminentiae inviolabiliter observari debere decernimus. Non obstantibus Apostolicis atque in synodalibus, provincialibus, universalibus, Conciliis editis generalibus vel specialibus sanctionibus, ceterisque contrariis quibuscumque, peculiari etiam mentione dignis: quibus omnibus, quatenus opus sit, amplissime derogamus : irritumque et inane decernimus, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Volumus autem, ut harum litterarum exemplis etiam impressis, manu tamen Notarii subcriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum, sigillo munitis, eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significationi his praesentibus ostensis haberetur. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae mil- lessimo octingentesimo nonagesimo quinto, sexto Calendas Decembres, Pontificatus Nostri anno decimo octavo. A. CARD. BIANCHI PRO-DATARIVS. C. Card. DE RVGGIERO. VISA DE CVRIA 1. DE AQVILA E VICECOMITIBVS Loco f Plumbi Reg. in Secret. Brevium I. GVGNONI.