Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

164 instaurandam Hierarchiám coptico ritu, dignitatemque pro Coptis patriarchalem Sedi Alexandrinae, quam Marcus evangélista nobilitavit auctor idemque pontifex, restituen­dam curavimus. Amplissimum ordinem vestrum, venerabiles fratres, suppleturis, adlegere visum est ex Italia atque Imperio Austiaco, ex Gallia Hispaniaque viros egregios, quos Cardinalatus honore hodierna die augeremus. In dignitate episcopali sunt omnes ; iidemque gravitate et integritate morum, doctrinae laude, rerum usu, muneribus sapienter gestis, de re Christiana, de Sede Apostolica optime meriti. Hi autem sunt ADOLFVS LYDOVICVS ALBERTVS PERRAVD, Episcopus Augustodunensis, quem S. R. E. Cardinalem creavimus et in pectore reservavimus anno millesimo octingen­tesimo nonagesimo tertio, die decimosexto Ianuarii, in Consistorio : SILVESTER SEMBRATOWICZ, Archiepiscopus Leopoliensis Ruthenorum: FRANCISCVS SATOLLI, Archiepiscopus Tit. Naupactensis, Legatus Apo- stolicus ad foederatas Americae Septentrionalis civitates: IO ANNES HALLER, Archiepiscopus Salisburgensis : ANTONIUS MARIA CASCARAJARES Y AZÁRA, Archiepiscopus Valli- soletanus: HIERONYMVS MARIA GOTTI, Archiepiscopus Tit. Petrensis, Internuntii Apostoliéi munere in Brasilia functus: IO ANNES PETRVS BOYER, Archiepiscopus Bituricensis : ACHILLES MANARA, Episcopus Anconitanus et Humanus: SALVATOR CASANNAS Y PAGES, Episcopus Urgellensis. Quid Vobis videtur ? Itaque auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra publicamus S. R. E. Presbyterum Cardinalem ADOLFVM LVDOVICVM ALBERTVM PERRAVD Insuper creamus et publicamus S. R. E. Presbyteros Cardinales SILVESTRVM SEMBRATOWICZ FRANCISCVM SATOLLI IOANNES HALLER ANTONIVM MARIAM CASCAJARES Y AZARA HIERONYMUM MARIAM GOTTI IOANNEM PETRUM BOYER ACHILLEM MANARA SALVATOREM CASANNAS Y PAGES Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In Nomine Patris f et Filii f et Spiritus f Sancti. Arnen.

Next

/
Oldalképek
Tartalom