Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXII.
165 SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIENTIA PAPAE XIII. LITTERAE APOSTOLICAE DE PATRIARCHÁTY ALEXANDRINO COPTORVM LEO EPISCOPYS SERVVS SER VOR VM DEI AD PERPETVAM REI MEMORIAM. Nr. 6322. Christi Domini, Redemptoris humani generis, auctoris conservatorisque Ecclesiae, assidue Nos et caritatem divinam intueri et salutare provehere opus pro muneris Nostri sanctitate contendimus. Gratiamque ei debemus plurimam atque ex animo profitemur, quod Nobis in eas incumbentibus curas, quae ad nomen catholicum sive inferendum reducendumve in populos sive stabiliendum in illis augendumque attinerent, suis ipse auspiciis praesentique ope tam benignus adfuerit. Cui etiam acceptum singulari modo referimus, quasdam biennio proximo oblatas esse temporum maturitates, quibus instituta catholici nominis incrementa licuerit Nobis studio impensiore atque opera persequi. Providentiae autem rationes quas in eam rem adhibere visum est, datis praesertim qua singillatim epistolis apostolicis, haud vacuae sane fructu, divina fovente gratia, cesserunt: atque adeo Nos eumdem insistentes cursum, laetiorem quotidie votorum eventum fidenti cogitatione prospicimus. — Nunc inter ceteras nationem atque ecclesiam Coptorum complectimur peramanter, destinatumque habemus peculiaria quaedam in eius bonum et ornamentum ex apostolica potestate decernere. Copticam gentem paucis ante mensibus allocuti sumus epistola propria, et vetera ecclesiae Alexandrinae monumenta commemorando excitavimus ; idque duplici consilio, ut nimirum ex benevolentia atque hortatione Nostra quum catholici confirmarentur in coniunctione et fide erga Apostolicam Sedem, tum vero dissidentes ad eamdem coniunctionem invitarentur quaerendam et renovandam. Utráque ex parte fuit Nobis quod caperemus conceptae spei solatium. Catholici in primis, ut aequum erat, maximum Nobis obsequium ac pietatem in morem filiorum testati sunt, iidem praeterea grati quod episcopum e gente sua, Vicarii apostoliéi munere, secundum vota dedissemus, Venerabilem Fratrem Cyrillum, titulo Caesareae Paneadis. Quin etiam suae voluntatis apertius declarandae causa, id propositum susceperunt ut publicam ad Nos mitterent legationem ; quo nihil certe poterat neque ipsis honestius esse, neque Nobis iucundius. — Septembri igitur mense coram fuit legatio Coptorum, ex variis nationis ordinibus ipso Venerabili Fratre praeeunte delecta. Ab ea perlibentes cognovimus praeclare affirmatum quo studio, qua reverentia, qua obtemperatione erga hanc beatissimi Petri Cathedram, nomine etiam suorum civium, affecti essent : permovitque intimos paternae caritatis sensus, qua ipsi fiducia suis item rebus ac