Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

155 XXI. LEO PP. XIII. Universis Christi fidelibus praesentes litteris inspecturis salutem et Apostolicam benedictionem. Cum sicut ad Nos relatum pluribus in Catholici orbis dioecesibus hoc anno die decimaquinta proximi Decembris mensis solemni ritu iubilare festum patronale S. Iosepbi Virginis Mariae Sponsi sit concelebrandum, Nos quibus nihil est magis gratum, quam ut tam gravibus potissimum pro Ecclesia Dei temporibus fidelium pietas erga coelestem suum patronum excitetur, ac maiora in dies suscipiat incrementa, hac ipsa auspicatissima occasione coelestes thesauros quorum Nobis Altissimus dis­pensationem commisit, reserare benigne censuimus. Quare de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus et singulis in toto terrarum orbe degentibus fidelibus utriusque sexus, qui vere poeni- tentes ac confessi ac S. Communione refecti supramemorata decimaquinta mensis Decembris die vel uno e septem continuis immediate sequentibus ad cuiusque eorum lubitum sibi eligendo quamlibet Ecclesiam in qua Saneti Iosephi Patriarchae festum agetur, dummodo tamen quinquies novemdialibus aut singulis triduanis diebus praecedentibus supplicationis solemnibus adfuerint, secus rite Parochialem propriam cuiusque ecclesiam devote visitaverint, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, Plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Iisdem vero fidelibus saltem corde contritis, quo die novemdialibus vel triduanis hisce precibus intererint, biscentum dies de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes ac singulas indulgentias, peccatorum remissiones et poenitentiarum relaxationes etiam animabus fidelium in Purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse indulgemus. Praesentibus hac vice tantum valutiris. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, et personae in ecclesiastica dignitate con­stitutae praemunitis eadem prorsus adhibeatur fides, quae adhiberetur ipsis praesen­tibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXIV Septembris MDCCCXCV — Pontificatus Nostri anno decimo octavo L. -j- S. Pro Dno Card. DE RUGGIERO Nicolaus Marini sub. Nr. 6167. Indulgentiae concessae pro festis iubilari- bus s. Josephi. 29

Next

/
Oldalképek
Tartalom