Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

156 Nr. 6168. Litterae Da­tariae Apo- stolice de dispensatio­nibus super impedimento primi secun­dum tangentis consanguini­tatis gradus. SACRA DATARIA APOSTOLICA. Petitionum copia pro obtinendis matrimonialibus dispensationibus super impedimento Primi tangentis Secundum Consanguinitatis gradus Sanctissimi Principis Domini nostri Leonis Papae XIII. mentem, ingluvie malorum percrebrescente, perculit. Etenim animadvertens indulgendo huiusmodi concessionibus, effraenata licentia, quae de die in diem augetur, haudquaquam compescitur; eo quod occasio continua, commodum eam impune satisfaciendi magis allectant Nupturientes spe etiam modo conjugali occulturos infelices effectus atque reatus, qui iam praecesserunt. Ne vero Sanctitatis Suae indulgentia praebeatur occasio salutarem disciplinam labefactandi, quae a Sacramenti sanctitate iubetur et tantum prodest morum integritati, societatis bono et vegetiorum corporum incremento, onerat Episcoporum conscientiam, ut sedulo invigilent, ne Sanctae Sedi praecantes nisi verae causae canonicae jure commendent et litteris, manu propria exaratis, rationes in quolibet casu explicent nec non circumstantias, quibus putent gratiam esse concedendam. Tali modo Summus Pontifex tutior annuet petitionibus, quoties agnoscet necessitatem eo obstrictiorem, quo artes erunt minores alio modo consulendi. Pro certo habeo Amplitudinem Tuam omnibus viribus elaboraturam, ut Sanctitatis Suae vota praeoptatum finem habeant. Interim meae observantiae sensus Tibi profiteor atque cuncta fausta adprecor a Domino. Datum Romae ex aedibus nostris die 19. Junii 1895. Amplitudinis Tuae servus verus A. Card. BIANCHI, P. D. Nr. 6185. Mandatum de adprobatis nonnisi Lita­niis recitandis. Quum recenter plurima super sensu decretorum Litanias adprobatas spectan­tium mota obortaque fuerint inter Clerum dubia, nec minores executioni eorumdem ex parte Curatorum obmotae difficultates, necesse est rem tantisper anquirere ac meam — quae Ecclesiae est propria — mentem pandere. Equidem fateor, si Yen. Clerus, ductu eorum, quae p. m. Decessor meus, in Circularibus Adioec. sparsim sed iteratim, tam erudite disseruerat de Litaniis nec minus proposuerat scite, fidelem populum eadem sollertia edocuisset instruxissetque, ac in primis si mandata eius sapientissime circumscripta, decretis S. Sedis Apostolicae emanatis innixa et illustrata, tunc temporis statim deduxisset in effectum, nec non si Monitum de Litaniis fideliter observasset, non utique nunc emergere dubia, non agitari quaestiones de re possent prorsus perspicua, nec ulli difficultati obnoxia. Siquidem S. Sedes Apostolica continuo et sibi consequenter inculcat, ne aliae ubivis terrarum in publicis ac liturgicis functionibus usurpentur Litaniae, quam adprobatione a se munitae tres, nimirum : S. S. Nominis Jesu, — B. M. V. Lauretanae et Omnium Sanctorum (S. C. Inqu. 23 April. 1860. — 21 Aug. 1862. — S. R. C. 29 Oct. 1882. Argentin), seu illae

Next

/
Oldalképek
Tartalom