Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

147 Quum proximo Decembri mense auspicata sit reditura dies, qua ante annos quinque et viginti postulante ss. Concilio Vaticano Beatus Patriarcha s. Joseph per p. m. Pontificem Pium IX. vi decreti Urbis et Orbis d. d. 8 Dec. 1870, Catholicae Ecclesiae praecipuus fuit declaratus Patronus, gratam felicis huius eventus memoriam Fideles in universo orbe distributi, consilium dante ac laudabiliter praeeunte electorum Comitatu virorum, Romae sub protectione et directione Vicarii Suae Sanctitatis Generális coadunatorum, solenniis iubilaribus ac congruis festivitatibus celebriorem reddere atque memorabiliorem constituerunt. Piissimis his votis ac conatibus deesse minime decet, imo nos quoque oportet adiungi, quos cum totius orbis Fidelibus una fides coniungit, unaque religio sancta efficit germanos ac rerum adversarum consortes. Sane haud immerito nec sine divino instinctu habebatur per saecula semper constitutusque est solenni quoque Summi Pontificis declaratione specialis Christi- fideliuin ac Ecclesiae universae Patronus b. Joseph, utpote singulari Dei providentia prae caeteris electus, ut Deiparae Virginis sponsus ac Verbi incarnati, non generatione quidem, sed charitate, adoptione ac matrimonii iure, Pater esse mereretur. Profecto „hinc omnis eius dignitas, gratia, sanctitas, gloria perfectae1,1 (Leo XIII. Encycl. 15. Aug. 1889.), et hinc quoque, cur plurimum sibi Ecclesia de eius tutela ac patrocinio polliceatur. Etenim b. Joseph, qui exorientis iam ecclesiae, pueri nempe Jesu et Matris eius exstitit protector ac custos fidelis, quique officia tum Patris tum Sponsi fidissimo amore summaque diligentia indefesse explevit ac in primis puerum Jesum, qui „putabatur filius Joseph“, ab insidiis vaferrimi ac crudelis Herodis ad necem Eum quaerentis incolumem servavit : Ecclesiam quoque, sanctam hanc familiam et purissimam Jesu Christi sponsam, exigua quidem in domo Nazarethana exordium sumentem, ast late ubique nunc inter gentes propagatam in orbe, defendet utique potenti suo ex coelis patrocinio ab omni adversitate. Itaque quem Deus Justum proclamando amplissimo honestavit praeconio, eundem nos quoque omnes cum universa Ecclesia magis magisque honestemus ac Patronum veneremur. His iam praeambuli instar dictis, quin prolixiora et singularia publica pietatis exercitia ex hoc incidenti peragenda ad amussim delinearem aut praescriberem, eadem arbitrio potius ac devotioni singulorum parochorum remitto, instituenda tamen vehementer opto, exclusis de caetero Litaniis ab Apostolica Sede haud approbatis. Nihilominus ut aliqua saltem memoria huius eventus et ratio iubilaei habeatur, sequentia dispono observanda : 1. Die 8 Decembris seu festo Immaculatae Conceptionis B. M. V. in Dom. II. Adventus incidente, populus ubique ex s. suggestu edoceatur, hac ipsa die 28 XX. Nr. 5619 De festis iubi laribus s. Jo sephi cele­brandis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom