Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

14 Idem valet de censibus capitalium benevole subscriptorum. Cum enim anno 1883. capitalia haec 9,051 fl. 75 xr. effecisse dicantur et a. 1882. et iisdem non plus repersoluta fuerint, quam 1,212 fl. 51 xr. in qua tamen summa jam etiam census includebantur: plane fieri non potuit, ut a. 1882. ab his capitalibus, quae 10,000 florenorum non multo excessisse videntur, titulo census illati 1,079 fl. 34 xr. anni 1882. solius interusuria fuerint, sed dimidia saltem pars e priorum annorum restantiis provenisse dicenda est eo magis, quod a. 1883. hoc titulo non plus cassae illati fuerint, quam 443 fl. 34 xr. Statum fundi respectu capacitatis ad ferenda onera rationes anni 1893. jam clarius ob oculos ponunt. Ex his sequentes pro uno anno competentiae stabilium proventuum erui possunt. a) E censibus capitalium in Cassa Gren. fundationum Met. Cap. administratorum.................................................................. 8,377 fl. 86 xr. b) E censibus novorum capitalium a certis benefactoribus donatorum .......................................................................................... 79„88„ c ) E censu capitalium benevole subscriptorum............ 443 , 34 „ i nsimul: 8,901 fl. 08 xr. qui si comparentur cum stabili onere........................................ 9,621 „ 70 „ jam prodit defectus : 720 fl. 62 xr. qui aliunde quam ex ipsius anni stabilibus proventibus, nimirum e remansa a. pr. benevolis oblatis, respective ex ipsis fundi capitalibus, si alii proventus haud suffi­cerent, tegendi erant. Et revera ad anni 1883 erogationes tegendas huius anni proventus haud suffecisse et fine hoc capitalia ipsa attrectata fuisse, huius anni rationes docent. E capitalibus enim tunc non intellectis 100 fl. 20 xris, qui e benevolis cleri oblatis influxerunt, ad perceptionem augendam insumti sunt .... 2,887 fl. 50 xr. in nova capitalia elocata sunt.................................................... 1,638 „ 60 „ e rgo e capitalibus ad tegendas huius anni erogationes impensi sunt 1,248 fl. 90 xr. vel si ex hac summa, ut calculus omni respectu exactus evadat, differentiam inter remansam anni 1883......................................................................................... 2,338 fl. 93 xr. et anni 1882......................................................................................................... 2,156 „ 09 „ quae est: 182 fl. 88 xr. e memorata summa : 1,248 „ 90 „ subtrahere placet, tunc summa rectificata capitalium ad tegendas huius anni erogationes impensorum erit................................................ 1,066 fl. 02 xr. Et licet non omni anno haec eadem summa ad anni ordinarios proventus addenda fuisset, tamen perhibentibus rationibus nullus annus fuit, ad cuius eroga­tiones tegendas ipsius anni proventus ex censibus currentibus et minoribus oblatis suffecisset. Ad stragem instituti complendam accesserunt novae miseriae financiales aevi nostri, ob quas valor pecuniae adeo eviluit, ut capitalia e tribus vix jam duas

Next

/
Oldalképek
Tartalom