Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

15 partes foenoris ferant. Per sic dictam conversionem obligatorialium urbarialium fundus Instituti in censibus annue detrimentum patitur ........................114 fl. 56 xr. p orro falcidia, quae inde provenit, quod a capitalibus penes privatos elocatis loco 5% tantum 4°/o cassae fundi inferantur, annue efficit . 491 „ 08 „ insimul itaque annue : 605 fl. 64 xr. minus cassae fundi influit e censibus capitalium in Cassa Gnrali piarum fundationum administratorum. Capitalia autem benevole subscripta jam in majore parte vel reper- soluta vel ob insolventiam debitorum expuncta sunt, ita ut anno 1893. titulo cen­suum ab his obligatorialibus non plus illati fueidnt cassae fundi quam 154 fl. 14 xr. cum tamen ante decennium summa capitalium horum adhuc 9,051 fl. 75 xros effecerit. Cum autem ex alia parte neque benevola oblata ea largitate amplius ad cassam fundi influant, ut hos defectus resarcire valeant, neminem mirum tenebit, si fundus ad sustentandas 14. praebendas jam occasione ultimae coordinationis ex sese insufficiens, modo post tot calamitates cum supererogato colluctandum habeat. Defectum in annuis proventibus tegebant priorum annorum manentia bene­vola cleri curati per Districtus VADconales collecta oblata, imprimis autem capitalia a benevole olim subscribentibus repersoluta, et prout necessitas ferebat, non capita- lisata, sed ad tegenda onera fundi expensa. Neminem latet penes hanc oeconomiam proximum ruinae periculum fundo et per hoc ipsi Instituto imminere. Si enim defectus cassae quotannis ex ipsis capi­talibus resarciendus foret, post unum aliudve decennium in tam arcta materialia adjuncta deveniret, ut fini suo omnino respondere non posset. Quapropter nil aliud restat, quam illas praebendas, quibus fundus impar evasit, unam aut duas, prout videbitur, eousque in vacantia relinquere, donec e benevolis piorum benefactorum oblatis talis pecuniae summa iterum corrogata fuerit, quae omnibus 14. praebendis sufficientes proventus fundat. Posse autem hanc temporariam praebendarum reductionem absque laesione statutorum primitivorum Instituti fieri, inde consequitur, quod fundus Iustituti ad ^alendos praebendarios non plures quam octo et non pauciores quam quatuor origi­narie destinatus fuerit. Prout laeta fundi incrementa permiserunt hanc legem in .favorem praebendariorum dilatare, ita mine novercantia, quibus fundus colluctatur adjuncta, imponunt duram necessitatem vela contrahere, donec discussis nubilis laetior iterum oriatur Phoebus. Quod quando sit futurum, modo adhuc ne divinari quidem possumus, nam ad dimetiendam futuram benefactorum largitatem mensura caremus, rationes tamen ab Administratore fundi quotannis conscientiose reddendae docebunt, an et quando relinquendae modo in vacantia praebendae iterum compleri possint ? Ne autem administratio fundi a se quidquam desiderari patiatur, qupd ad augendos proventus conducere videtur, demisse significamus Eminentiae Vestrae, jam congrua acta esse, ut summa 51,607 fl. 50 xr. in obligatorialibus privatorum sita, chartae status redemti juris Regalis emantur, et taliter non tantum maiores ac huc- dum census fundo obveniant, sed etiam a contributione, quam a capitalibus privatis elocatis solvendam habuit, immunis reddatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom