Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
Nr. 4829. S. S. D. N. Leonis XIII. Epistola En- cyclica de Rosario. 136 VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Adiutricem populi christiani potentem et clementissimam, Virginem Dei Matrem, dignum est et magnificentiore in dies celebrare laude et acriore fiducia implorare. Siquidem argumenta fiduciae laudisque auget ea varia beneficiorum copia, quae per ipsam affluentior quotidie in commune bonum longe lateque diffunditur. Nec beneficentiae tantae profecto a catholicis officia desunt deditissimae voluntatis; quum, si unquam alias, his nimirum vel acerbis religioni temporibus, videre liceat amorem et cultum erga Virginem beatissimam excitatum in omni ordine atque incensum. Cui rei praeclaro sunt testimonio restitutae passim multiplicataeque in eius tutela sodalitates; eius nomini augusto splendidae dedicatae aedes; peregrinationes ad sacratiora eius templa actae frequentia religiosissima; convocati coetus, qui ad eius gloriae incrementa deliberando incumbant; alia id genus, per se optima fausteque in futurum significantia. Atque id singulare est, Nobisque ad recordationem per- iucundum, quemadmodum multiplices inter formas eiusdem pietatis, iam ROSARIVM MARIALE, ille tam excellens orandi ritus, in opinione et consuetudine latius invalescat. Id Nobis, inquimus periucundum est, qui, si partem curarum non minimam promovendo Rosarii instituto tribuimus, probe videmus quam benigna optatis Nostris adfuerit exorata Regina caelestis : eamque sic Nobis confidimus adfuturam, ut curas quoque aegritudinesque lenire velit quas proximi allaturi sunt dies. — Sed praecipue ad regnum Christi amplificandum uberiora Nobis adiumenta ex Rosarii virtute ex- pectamus. Consilia quae studiosius in praesentia urgemus, de reconciliatione esse dissidentium ab Ecclesia nationum, haud semel ediximus; simul professi, felicitatem eventus, orando obsecrandoque divino Numine, maxime quaeri oportere. Id etiam non multo antehac testati sumus, quum per sollemnia sacrae Pentecostes, peculiares preces in eam causam divino Spiritui adhibendas commendavimus: cui commendationi magna ubique alacritate obtemperatum est. At vero pro gravitate rei perarduae, pro- que debita omnis virtutis constantia, apte facit hortamentum Apostoli: Instate orationi 1; eo vel magis quod tali instantiae precandi suavius quoddam incitamentum bona ipsa coeptorum initia admovere videantur. Octobri igitur proximo nihil sane fuerit, Venerabiles Fratres, neque proposito utilius, neque acceptius Nobis, quam si toto mense vos populique vestri, Rosarii prece consuetisque praescriptis, Nobiscum apud Virginem Matrem pientissimi insistatis. Praeclarae quidem sunt causae cur praesidio eius consilia et vota Nostra summá spe committamus. Eximiae in nos caritatis Christi mysterium ex eo quoque luculenter proditur, quod moriens Matrem ille suam Ioanni discipulo matrem voluit relictam, testamento memori: Ecce filius tuus. In Ioanne autem, quod perpetuo, sensit Ecclesia, designavit ‘) Col. ív, 2.