Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

137 Christus personam humani generis, eorum in primis qui sibi ex fide adhaerescerent: in qua sententia sanctus Anselmus Cantuariensis: Quid, inquit, potest dignius aestimari, quam ut tu, Virgo, sis mater, quorum Christus dignatur esse pater et frater?1) Huius igitur singularis muneris et laboriosi partes ea suscepit obiitque magnanima, con­secratis in Cenaculo auspiciis. Christianae gentis primitias iam tum sanctimonia ex­empli, auctoritate consilii, solatii suavitate, efficacitate sanctarum precum admirabiliter fovit; verissime quidem mater Ecclesiae atque magistra et regina Apostolorum, qui­bus largita etiam est de divinis oraculis quae conservabat in corde suo. — Ad haec vero dici vix potest quantum amplitudinis virtutisque tunc accesserit, quum ad fastigium caelestis gloriae, quod dignitatem eius claritatemque meritorum decebat, est apud Filium assumpta. Nam inde, divino consilio, sic illa coepit advigilare Ecclesiae, sic nobis adesse et favere mater, ut quae sacramenti humanae redemptionis patrandi administra fuerat, eadem gratiae ex illo in omne tempus derivandae esset pariter administra, permissa ei paene immensa potestate. Hinc recte admodum ad Mariam, velut nativo quodam impulsu adductae, animae christianae feruntur; cum ipsa fidenter consilia et opera, angores et gaudia communicant; curaeque et bonitati eius se suaque omnia filiorum more commendant. Hinc rectissime delata ei in omni gente omnique ritu ampla praeconia, suffragio crescentia saeculorum: inter multa, ipsam dominam nostram, mediatricem nostram,2) ipsam reparatricem totius orbis,3) ipsam donorum Dei esse conciliatricem.*) — Et quoniam munerum divinorum, quibus homo supra naturae ordinem perficitur ad aeterna, fundamentum et caput est fides, ad hanc ideo assequendam salutariterque excolendam iure extollitur arcana quaedam eius actio, quae Auctorem edidit fidei, quaeque ob fidem beata est salutata: Nemo est, o sanc­tissima, qui Dei cognitione repleatur, nisi per te; nemo est qui salvetur, nisi per te o Deipara; nemo, qui donum ex misericordia consequatur, nisi per teh) Neque is nimius certe videbitur qui affirmet, eius maxime ductu auxilioque factum ut sapientia et instituta evangelica, per asperitates offensionesque immanes, progressione tam celeri ad universitatem nationum pervaserint, novo ubique iustitiae et pacis ordine inducto. Quod quidem sancti Cyrilli Alexandrini animum et orationem permovit, ita Virginem alloquentis: Per te Apostoli salutem gentibus praedicarunt . . .; per te Crux pretiosa celebratur toto orbe et adoratur . . . ; per te fugantur daemones, et homo ipse ad caelum revocatur; per te omnis creatura idolorum errore detenta, conversa est ad agnitionem veritatis; per te fideles homines ad sanctum baptisma pervenerunt, atque ecclesiae sunt ubivis gentium fundatae.6) Quin etiam sceptrum orthodoxae fidei, prout idem collaudavit doctor,7) praestitit illa, valuitque: quae fuit eius non intermissa cura ut fides catholica perstaret firma in populis atque integra et fecunda vigeret. Complura in hoc sunt satisque cognita monumenta rerum, miris praeterea modis nonnunquam declarata. Quibus maxime temporibus locisque dolendum fuit, fidem vel socordia elanguisse vel peste nefaria errorum esse tentatam, magnae Virginis succurrentis benignitas apparuit praesens. Ipsaque movente, roborante, viri extiterunt sanctitate clari et apostolico spiritu, qui conata retunderent improborum, qui animos ad christianae vitae pietatem *) Or. XLII, olim XLVI. — 2) S. Bernardus šerm. II. in adv. Domini n. 5. — 3) S. Tharasius, or. in praesent. Deip. — 4) In offic. graec., VIII. dec-, OeotoxIov post oden IX. — 6) S. Germanus constantinop. or- II in dormit. B. M. V. — 6) Horn, contra Nestorium. — ’) Ib.

Next

/
Oldalképek
Tartalom