Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVII.
7 3. Ex eadem ratione a die executionis novae legis cessat obligatio parochorum ex officio exarandi et transmittendi: a) litteras mortuales virorum, qui annum aetatis 42. non superarunt, ad parochum loci illius, ubi nati sunt. Casus tamen mortis per officialem civilem nefors insinuandi in matricula Baptisatorum notandi veniunt; b) litteras mortuales militum in reserva — ut aiunt — (tartalék) existen- tium et ablicentiatorum nec non militum defendendae patriae (honvéd) ad superiores communitatis civilis; c) litteras mortuales militum pensione vel qualicunque provisione militari donatorum atque ejusdem conditionis militaris viduarum et orphanorum ad eandem superioritatem ; dj litteras mortuales generatim personarum pensione ex parte status gaudentium, nec non litteras copulationales feminae simili pensione provisae ad concernentem jurisdictionem civilem; e) litteras mortuales exterorum, ut subditorum Badensium, Bavarorum etc. ad Ordinariatum. Aeque amplius non incumbit parochis officium quietantias pensionistarum quovis mense subscribendo eosdem in vivis esse contestandi; nisi agatur de instituto pensionali vel fundo ecclesiastico, apud cuius superiores subscriptio parochi perinde valebit. 4. Intacta vero manet obligatio parochis per S. S. Concilium Tridentinum et decreta Summorum Pontificum imposita matriculas consuetas accuratissime porro quoque exarandi. Sub vigilantia episcoporum et vicearchidiaconorum conscientiose deduxerunt parochi libros hosce per saecula pro finibus ecclesiasticis, antequam potestas civilis hoc respectu ullos ordines edidisset. Ut notum, habemus in patria nostra parochias, in quibus matriculae inde a saeculo XVI. deductae existunt, dum potestas civilis tantum ad finem vergente saeculo praeterito attentionem suam ad hos libros converterat. Ordines ergo omnes, quos Ordinarii quoad matriculas exarandas pro suo foro et ecclesiasticis finibus hucusque ediderunt, quosque in futurum edere necessarium duxerint, observandi adamussim erunt et in futurum. Jam nunc autem hortamur parochos, moneant fideles, ut proles natas sacro lavacro initiari curent, antequam nativitatem earum officiali civili indicarent. 5. Coniunctiones mere civiles matriculae copulatorum inferri quidem non possunt, necessarium tamen est, ut harum conjunctionum parochus accuratam consignationem habeat. Prout ergo in parochia casus primus contractus mere civilis evenerit, et quidem sive fuerit uterque sponsus catholicus sive tantum alter eorum, parochus peculiarem librum parabit eidemque contractum hunc inferet. Ad hunc scopum usitatae typis excusae philirae adhiberi poterunt; rubrica „copulans“ zero notabitur. Data ad eundem contractum civilem spectantia parochus, si aliunde sibi nota non forent, ex matricula civili desumet, cujus inspectionem officialis civilis eidem gratis permittere tenetur. Si partes civiliter junctae subin ecclesjastice copulantur, matrimonium eorum