Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

4 Congregationis Inquisitionis die 9. Januarii 1889.*) explicatam, cum iisdem dispensandi, et quidem sive exstiterit impedimentum directe in aegroto sive in benevalente; fa­cultate hac tamen in casibus illis solum uti poterunt, in quibus deerit tempus ad Ordinarium recurrendi et periculum fuerit in mora, tenebuntur autem quotiescunque hac facultate usi fuerint, rem Ordinario referre. 10. Ex §. 123. legis patet, parochum sponsos, qui formalitatem civilem non peregerant, tunc solum posse copulare, si unus vel alter eorum gravi, cum proximo mortis periculo, morbo laborat; ex motivis vero legis2) patet, parocho, ut impunis exsistat, probandi mortis periculum incumbere onus. Quare parochus curam habebit, ut periculi mortis exsistentia testimonio medici, vel, ubi medicus advocari nequit, duorum testium probetur testimonio. Ita autem parochus his utatur cautelis, ut ti­morem pariter omnem in exequendo munere exuat. Quia vero matrimonio, quod non praecessit formalitás civilis, nec in hoc, de quo loquimur extremo casu, effectus civiles largitur status, monebit parochus copulatos in mortis articulo, ut illico, saltem testamento nuncupativo (szóbeli végrendelet) coram 4 simul praesentibus testibus facto, coniugis superviventis proliumque temporalia in tuto collocet iura et bona ; sed et monebit illum, ut recuperata sanitate, ne matri­monium effectibus civilibus careat, formalitatem lege civili praescriptam peragat. Si sponsi in gravissimo mortis periculo, absque praestita formalitate civili, matrimonium inituri in concubinatu vixerint, et impedimentis irretiti fuerint, licebit parochis et parochiarum administratoribus, cum iisdem, sub conditionibus numero 9. expositis, in illis impedimentis dispensare. 11. Singularem, praesentibus in adiunctis, postulant parochorum vigilantiam et curam matrimonia mixta. Suapte intelligitur parochos in futurum quoque omni zelo conari debere, ut fideles suos ab ineundo matrimonio mixto avocent; quod si obtinere nequeunt, partes edocebunt, Ecclesiam tunc solum dispensationem in impe­dimento mixtae religionis elargiri, si conditiones ab Ecclesia positae, et in specie prolis utriusque sexus educatio catholica securae redditae fuerint. Quare eos permo­vebunt, ut coram parocho et duobus testibus solemne scripto edant promissum, si fieri potest iuramento firmandum, se ab Ecclesia praescriptis cautelis fideliter satis­facturos. Cum vero legis a. 1894. art. 32. permittat huiusmodi sponsis, ut contractu coram officiali civili inito conveniant, qua in religione educentur proles, parochus eos permovebit, ut hunc de catholica prolium utriusque sexus educatione contractum celebrent, exemplumque huius contractus, qui, in sensu §. 4. Ord. Minist, die 29-a Junii 1895. n. 1674. editorum, sponsis ad eorum preces intra terminum 3 dierum ab officiali civili (kir. közjegyző, kir. járásbiró, polgármester vagy főszolgabiró) resignari debet, parocho exhibeant. Docendi autem sunt fideles, in isthoc ineundo contractu sponsos quocumque modo, sive suasione sive alio auctoritatis abusu impedire, nullum officiali a lege ius tribui. Parochi contractu hoc sibi praesentato, et reliquis ab Ecclesia praescriptis conditionibus in tuto collocatis, recurrent ad Ordinarium, ut dispensatio in mixtae religionis impedimento obtineatur. Matrimonia haec mixta cum dispensatione ineunda per parochos proclamabuntur, quin necessarium sit eadem l) Decreta vide in calce. — 2) Pag. 245.

Next

/
Oldalképek
Tartalom