Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

5 et in oratorio acatholicorum publicare, vel litteras testimoniales de peractis ibidem proclamationibus exigere. Si autem mixta matrimonia coram acatholico ministro celebrabuntur, parochus ea nec promulgabit, nec litteras testimoniales acatholico ministro exhibebit. Horum in nexu subiungimus, recursui pro dispensatione in impedimento mixtae religionis vel aliis in impedimentis ad Ordinarium dirigendo tymbrum huc­usque consuetum amplius haud debere apponi; tymbrum enim iis solummodo adplicari debet documentis, quae in sphaera iuris civilis ad iura producenda, transferenda, con­firmanda, mutanda vel tollenda inserviunt. Lex vero nova civilis impedimenta eccle­siastica non agnoscit, neque eorum vel dispensationum in eisdem datarum ullam in sphaera iuris civilis agnoscit efficaciam. 12. Si quos parochus noverit fideles, civili tantum formalitate peracta, con- iugum adinstar convivere, omni, qua par est, sollicitudine, hortari eosdem debet, ut validum in facie Ecclesiae contrahant matrimonium, enndemque in finem omni zelo pastorali sua eis servitia ad tollenda obversantia nefors impedimenta ecclesiastica, paratissimus offeret. Si hortatus et preces eiusdem repulsam passae fuerint, peccatores non deserat, sed instet apud illos omni, quem zelus et prudentia pastoris suggesserit, modo. Quodsi vero omnes suos conatus anhelato cerneret carere successu, illique in peccaminoso convictu perseveraverint, ea quae animarum pastoris est, caritate simul et gravitate eis moestus declarabit, illos, ni resipuerint, tamquam publicos peccatores, nec absolvi in S. Confessione posse, nec admitti ad SS. Eucharistiae Sacramentum suscipiendum ; sed et arceri eos debere a muneribus honorificis patrinorum, testium matrimonio assistentium, et quae similia sunt ; mulieri post partum consuetam bene­dictionem impertiri non posse, imo debere ecclesiasticam quoque illis denegari sepulturam, si impoenitentes decesserint, quin unquam vel intentionem Ecclesiae praeceptis satisfaciendi manifestaverint. Si vero pars altera ad ineundum in facie Ecclesiae matrimonium prona foret, illudque celebrare desideraret, altera parte pertinaciter resistente, casus hic cum omni­bus suis adiunctis Ordinario erit referendus eiusque inviatio expectanda. 13. Si parochus adverterit coniuges, contracto in facie Ecclesiae matrimonio, civilibus innixos legibus, divortium moliri, omni zelo, prudentia atque conamine curabit tantum praevenire facinus et impedire, opportunaque adhibebit reconciliationis media; qua occasione inculcabit litigantibus legislationem Ecclesiae quoad causas matrimoniales per novam legem civilem minime cessasse, nec cessare unquam posse; quare fideles in futurum quoque in conscientia obligantur, causas matrimoniales ad tribunal Ecclesiae deferre eiusque sententiae semet subiicere. Si vero iidem coniuges a civili potestate divortiati fuerint, novamque coram officiali civili coniunctionem iniverint, res ad Ordinarium deferenda erit, ut idem congrua disponere, et pro re nata, in casibus peculiariter scandalosis, excommunicationis sententiam in contumaces ferre possit. In reliquum, omni in tali casu valor matrimonii in facie Ecclesiae contracti expendendus investigandusque erit. Detecto autem impedimento dirimenti, instituendus foret processus canonicus ad declarandam nullitatem prioris matrimonii, ut civiliter solummodo coniuncti validum coram Ecclesia inire queant matrimonium.

Next

/
Oldalképek
Tartalom