Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
99 SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA APOSTOLICA AD COPTOS. LEO PP. XIII. SALVTEM ET PACEM IN DOMINO. Nr. 2588. Vnitatis Christianae propositum, instaurandae per Orientem vel affirmandae, vix Nos Patriarchis illarum gentium in consilium accitis, aggressi eramus, quum ab isto catholicorum Clero accepimus litteras obsequio in Nos et obsecratione refertas. Eas paulo post alterae subsecutae sunt, similem filiorum pietatem spirantes similiter- que supplices, ab optimatibus nationis vestrae communiter datae: quae pariter atque illae tam acciderunt iucundae ut intimam erga vos animi caritatem permoverint. Hoc autem eo vel magis factum, quia ex utrisque luculenter testatum vidimus singulare, quo ardetis, studium reconciliationis salutisque iuvandae vestrorum civium, quos a gratia sua iam pridem Apostolica Sedes dolet seiunctos. Dignus plane est professione catholica animus iste vester, dignus vera Christi fraternitate. Neque Nos cunctati profecto sumus ad postulata quae detulistis peculiares quasdam cogitationes convertere; rescribere tamen ad vos consulto in hoc tempus distulimus. Visum est enim rationibus vestris id fore utilius, si mentem Nostram pleniore licuisset modo patefacere, simulque cum quaesito paternae curae solatio, nonnihil vobis hortationis apostolicae impertire. Inclitae ecclesiae gentique vestrae maxima Nos benevolentia, nec vos opinio fallit, omnino favemus, nihil habentes potius, quam ut afflictas eius res praesenti ope erigamus. — Siquidem, a religionis inde primordiis, arctissima et praeclara necessitudinis vincula intercesserunt Romanam inter et Alexandrinam ecclesiam. Hanc ipse apostolorum Princeps per Marcum discipulum et interpretem suum condendam 19