Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

100 regendamque curavit, futuram non uno nomine eximiam. Nec quisquam ignorat quam digne eam tenuerint viri sanctimonia et sapientia insignes, in his Dionysius, Petrus martyr, Athanasius. Cyrillus; qui, ex praeconio sancti Caelestini I, semper defensores catholici dogmatis extiterunt, *) et quorum summa cum Pontifice romano consensio auctoritatisque eius par observantia multis factis elucet. Fuit etiam apud cathedram Marci schola electae doctrinae late nobilissima; in qua iam tum patuit quid disciplinae humanae utiliter possint ad veritatem divinam sive illustrandam sive tuendam, pru­denti iudicio advocatae. Sed clarior praeterea laus ecclesiae vestrae, specimina excellentis virtutis protulisse; in omnemque posteritatem manabit eorum memoria qui desertas Aegypti solitudines in domicilia evangelicae perfectionis, magni Antonii instituto admirabili, commutarunt. — Infesta catholicae unitati successere tempora, eaque diu Alexandrinae quoque ecclesiae calamitosa: non defuere tamen ex ipsa qui argumenta ederent non obscura pristinae repetendae romanae fidei et communionis. Illud quidem commemorabile sub exitum magni Concilii Florentini, quum Eugenius IV decessor Noster, splendidá Coptorum atque Aethiopum legatione admissa, Alexan­drinam sedem addictasque gentes Sedi Apostolicae reconciliavit, magna Ecclesiae laetitia. Atque utinam integra apud eas omnes permansisset concordia pacta, neque alienationis causae rursus acerbae incidissent. Nihilo tamen minus eodem providentiae caritatisque studio romani Pontifices in discordes filios constiterunt affecti: vosque ipsi nomina potissimum Pii IV, Gregorii XIII, Innocentii XI et XII, Clementis XI itemque XII, Benedicti XIV, Pii VII, in litteris vestris recoluistis grato animo et memori. Ad Nos quod attinet, ineundum enimvero est, penitus vobis haerere in animis, ut religiose declarastis, eas de rebus vestris curas quas ab initio pontificatus suscepimus, multoque est iucundius nosse quam fideli eisdem curis voluntate et opera respondere nitamini. Id enim in primis est a Nobis consultum, ut aptum haberetis praesidium ab Alumnis Societatis lesu: qui vobis adsunt quum sacrarum expeditionum muneribus, tum puerilis aetatis institutione, in eoque praecipue ut bonae indolis adolescentes rite ad clericatum educant. Mandatu pariter Nostro, istuc deinde advecti sunt Missionales Africani Lugdunenses, homines apostoliéi, qui adhuc apud vos, in inferiore praesertim Aegypto, versantur. Egregiam autem eorum operam largeque fructuosam aequum est vos, ut facitis, collaudare, atque ex eo de resurgenti ecclesiae vestrae gloria, in tempus haud ita longinquum, optime augurari. Id ipsum adeo Nostram auget expectationem acuitque instantiam, ut nuper etiam aliquid ro­gationi vestrae concedendum libentissime censuerimus. Episcopum namque habetis a Nobis datum, popularem vestrum; virum, ut aetate, sic doctrina florentem, consilio, exemplo; qui nullis profecto nec vigiliis nec laboribus parcet in vestram omnium salutem. Nobisque laetabilis vere fuit ampla ea significatio honoris, qua ipsum, prout novissimae nunciaverunt litterae vestrae, uno vos animo auspicantem dignitatis munia excepistis, debitae simul obtemperationis partes sancte polliciti. — Sed plura deinceps et maiora posse Nos efficere causa vestra, valde confidimus, favente Deo vobisque omni conspirantibus ope et pietate. Atque id vos primum curare studiosissime opor­*) Ep. ad S. Cyrillum Alex. n. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom