Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

134 Nr. 4788. Festum ss. Cordis Iesu cedit festo primario I. classis. Nr. 4780 Negative ad primam partem: Affirmative ad 'secundam: ac Decreta quaecum- que particularia in contrarium facientia per illud Generale superius memoratum uti revocata, ac nullius roboris habenda esse. Die 14 Angusti 1894. f CAL Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. Loco f Sigilli. Aloisius Tripepi, Secretarius. IV. In Catalogo festorum, quae iuxta Decretum diei 27 Augusti 1893 uti pri­maria aut secundaria habenda sunt, festum Sacratissimi Cordis Iesu inter secundaria relatum fuit. Quapropter Dubium in Sacrorum Rituum Congregatione excitatum est, utrum per hoc Decretum alteri Generali diei 28 Iunii 1889 derogatum fuerit, et quomodo? Sacra autem Congregatio in Ordinariis Comitiis ad Vaticanum coadunata, referente subscripto Cardinali eidem Praefecto, omnibus mature perpensis, respon­dendum censuit : Affirmative, et Festum Sacratissimi Cordis Iesu, utpote secundarium, omnibus Duplicibus primae classis primariis locum cedere, tam in occursu, quam in concursu atque in repositione. Cum autem ad normam eiusdem festi Sacri Cordis ordi­natum quoque fuerit festum translatum S. loseph, Duplex primae classis, alia festa Duplicia primae classis, dummodo primaria, tam in occursu, quam in concursu, ac in repositione illi esse praeferenda. Idem quoque servandum circa festum translatum Nati­vitatis S. Ioannis Baptistae et Annuntiationis Deiparae Virginis, nisi hoc transferatur simul cum praecepto audiendi Sacrum, iuxta Decretum in Aquen. diei 2 Septembris 1741. Atque ita declaravit ac decrevit die 14 Augusti 1894. Loco f Sigilli. f CAI. Card. ALOISI-MASELLA, S. R. C Praef. Aloisius Tripepi, Secretarius. ANGELOPOLITANA. Hodiernus Vicarius Generalis Dioeceseos Angelopolitanae, qui et Archi- diaconus est illius Ecclesiae Cathedralis, exponens abhinc duobus annis in Vesperis, Caeremonialis Episcoporum praescriptiones servari ibidem coeptas esse, insequentia Dubia Sacrae Rituum Congregationi pro opportuna solutione humillime subiecit: Quum olim obtinuerit consuetudo, ut capitulares pluviali induerentur ad Vesperas quin tamen diaconorum officio fungerentur; statutum fuit, ut portionarii praebendis diaconalibus fruentes, suum in vesperis offieium implerent: ex reductione enim bonorum ecclesiasticorum exiguus est beneficiariorum numerus, qui a suis officiis distrahi nequeunt, ut in solemnibus Vesperis hebdomadario assistant. Inde quaeritur : I. Archidiaconus et Capitulum rectene egerunt statuendo Caeremonialis Episcoporum in divinis officiis observantiam, praesei’tim ad vesperas solemnes ; ac proinde talis agendi ratio S. Rituum Congregationis adprobationem ne meretur?

Next

/
Oldalképek
Tartalom