Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

135 II. Continuari potest vetus consuetudo, qua, pluviali induti quatuor aut sex canonici hebdomadario comitantur quin diaconorum officium adimpleant ? III. Quatenus negative; quia canonici et dignitates ex variis S. Congrega­tionis decretis prohibentur diaconorum vices agere, nam eorum praebendae non dia- conales sunt sed presbyterales ; nec non quia canonici in hac Ecclesia solum Epi­scopo Diaconi officio funguntur; possuntne portionarii diaconorum praebendis gau­dentes et ad canonicorum gradum non pertinentes cogi ut in divinis officiis, prae­sertim vero in vesperis solemnioribus, diaconi officium adimpleant ? IV. Quia chorus a maiori altari distat iuxta sententiam De Herdt in hoc casu, hebdomadarius et assistentes dum ad Magnificat transitum faciunt a choro ad altare maius, illud incensandi causa, cooperto capite incedere possunt? V. Cum maior distantia sit a choro usque ad Sacellum ubi asservatur SSma Eucharistia, cumque illuc ascendere, per tres scalas, quae sunt in tractu, difficile senibus sit, potestne Sanctissimi Sacramenti thurificatio omitti, ut diu factum est: et quatenus negative, idipsum per specialem gratiam, attentis expositis con­cedi potest ? Et Sacra eadem Congregatio ad relationem infrascripti Secretarii, exquisi- toque voto alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, re mature perpensa, ita propositis Dubiis rescribendum censuit, videlicet: Ad I. Ad Caeremonialis Episcoporum observantiam, iuxta Apostolicas Con- stitusiones teneri omnes ecclesias, praecipue autem metropolitanas, cathedrales et collegiatas ; Ad II. et III. Servetur Caeremoniale Episcoporum : Ad IV. Servetur consuetudo ; Ad V. Affirmative ; nisi SSmum Eucharistiae Sacramentum solemniter sit expositum. Atque ita rescripsit et servari mandavit die 17. Augusti 1894. f CAL Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. Aloisius Tripepi Secretarius. CASTRI MARIS. Hodiernus Redactor Kalendarii dioecesani Castrimaris de mandato sui Rmi Episcopi Sacrae Rituum Congregationi sequentia dubia pro opportuna solutione hu­millime subiecit, nimirum : Dubium I. In civitate Castrimaris extat ecclesia, quae Beatae Mariae Vir­gini nuncupatae de Succursu fuit dicata, uti patet ex actis authenticis, scilicet : ex instrumento fundationis per publicum Notarium confecto, ex inscriptione super Cam­pana eiusdem ecclesiae apposita et ex imagine eiusdem Virginis sub eodem titulo, publicae fidelium venerationi in maiori altari exposita. Quum tamen eadem ecclesia in sua solemni consecratione, nulla facta mentione de supradicto titulo de Succursu, Sanctissimis Nominibus Iesu et Mariae fuerit dedicata ; quaeritur an Clerus Civitatis, eiusdem ecclesiae servitio addictus, debeat celebrare, uti titulare, et sub ritu Duplici 22 .Nr. 4789.

Next

/
Oldalképek
Tartalom