Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
X.
82 Moestus ipse cernebas mala, quibus undique foedabatur, premebatur, inque ruinam agebatur hominum genus, horumque malorum causam in eo praecipue sitam esse persuasum tenebas, quod despecta ac reiecta sit sancta illa et augustissima Ecclesiae auctoritas, quae Dei nomine humano generi praeest et legitimae cuiusque auctoritatis vindex est et praesidium. Moestus cernebas diuturnum teterrimumque motum adversus divinam Ecclesiae auctoritatem bellum, huiusque furentes impetus maxime adversus Sacrosanctam Maiestatem dirigi Romani Pontificis, in quo aeternae ac immutabiles boni rectique rationes Custodem in terris habent et adsertorem. Sed non terrebaris funesta hac aerumnarum mole, dedit enim virtutem, qui contulit dignitatem, vincebatque materiam formidinis vis amoris. Insuperabili Petri fide, quae bellando non cessit, vincendo non tepuit, intrepida Petri dilectione, quam non claustra carceris, non catenae, non populares impetus, non minae regiae exterruerunt, difficillimis rerum constrictus angustiis nullis hominum fultus subsidiis, Supremi Apostolatus grande suscipis exsequerisque munus. Honore fulgens potestatis et gloria passionis, coelestis sapientiae radians lumine, ignis. quem Christus de coelo misit, ardens flammis, venerandum toti praebes hominum generi spectaculum, dulceque solatium. Sanctis Tuis laboribus conculcatae falsi nominis philosophiae opiniones, dilutae terrenae sapientiae vanitates, tutata vera scientiae principia, magni Aquinatis sapientia atque patrocinio. Tua industria, sanctae- que Tuae paupertatis largitate augmenta ceperunt et superni et naturae ordinis scientiae. Tuis sanctis doctrinis et monitis firmata sunt nutantia civitatum, immo totius humanae societatis fundamenta, parataque gentibus pax iustitiae. Tuis curis Apostolicis praedicatur Christus sedentibus adhuc in tenebris, frangiturque foedae servitutis iugum. Tuae dilectionis sollicitudine plantatae fotaeque florent, quas haeresum procellae eradicarunt Hierarchiáé. Tuae sapientiae luminibus, Tuae charitatis operibus fortior, ubique terrarum, amor Ecclesiae, sanctius Apostolicae Sedis obsequium, alacrior ad Christianarum officium virtutum voluntas. Universalis Ecclesiae Tibi a Domino commendata dilectione omnibus omnia factus es, ut omnes faceres salvos. Aeternae grates Christo tantorum bonorum Tua vicaria dispensatione Largitori! Salve igitur Beatissime Pater in hac Tua toti orbi veneranda solemnitate, et filiorum Tuorum benignus pietatis amorisque accipe obsequia. Tu lumen nostrum: Docente Te, Ipsum nobis, cuius vice fungeris, loqui credimus; non aliud quam quod praedicamus. Tu fortitudo nostra. In Te enim omnis fortitudo munitur et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas, quae per Christum Tibi tribuitur, per Te nobis conferatur. Nulla creatura, nec mors a Tuae fortitudinis nos separabit communione. Tu Pastor noster, qui nos Christo dante et mandante regis. In Te Petri vivit potestas et excellit auctoritas. Tu in Apostolicae dignitatis constitutus fastigio, quasi de montis vertice specularis universas Dominici agri partes, ut quid Ecclesiarum omnium conditioni, decori, firmamento labentibus annis conveniret, dignoscas, cunctorumque provideas necessitatibus, et pastores et gregem in via dirigas salutis. Accipe devotissimae nostrae reverentiae, paratissimae nostrae ad obediendum voluntatis obsequium, nullis unquam vincendum obstaculis.