Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
21 IV. Piae Consociationis Sacrae Familiae Regillae. I. Finis. — In brevi Apostolico Neminem fugit, a SSmo D. N. Leone PP. XIII., die 14. mensis Iunii 1892. pro universo terrarum orbe promulgato, habetur, Piae Consociationi a S. Familia id esse propositum: „Familias Christianas arctiori pietatis nexu sacrae Familiae devincire, vel potius omnino devovere, eo etiam consilio, uti scilicet Iesu, Maria, Ioseph familias sibi deditas tamquam rem propriam tueantur et foveant“ ; quare omnes, quicumque ad eam pertinent societatem, oportere contendere ut „inter se colligatis fide mentibus, caritate voluntatibus, in amore Dei atque hominum, vitam ad propositum exigant exemplar.“ — Ad haec facilius certiusque assequenda, Cardinalis vice sacra Urbis antistes, ab Ipso Pontifice Maximo Leone XIII. Consociationis universae Praeses electus datusque Patronus, audito coetu a consiliis, haec quae sequuntur servanda decrevit. II. Adimplendia munera. — a) Cardinalis Praesidis erit, coetus virorum a consiliis, quando Ipsi opportunum videbitur, indicere eisque praeesse, litteras a_d Episcopos dioecesanos, pro suis quemque negotiis, itemque paginas aggregationis atquei eiusmodi alia subscribere. Eiusdem erit parochiarum numerum ac familiarum decipere, quae per varias orbis regiones in Piae Consociationis album fuerint adscriptae. Sacris coetibus ac religionis solemnibus, quae a Pia Consociatione celebrari in urbe contigerit, vel Ipse praeerit, vel alius ab Eo sufficiendus antistes. Sui denique muneris erit, de omnibus, quae piam hanc Societatem spectent, per consiliarios suos edoceri, praesertim in iis, quae ab his possent ex officio fieri, vel quae aliquam difficultatem praeseferré videantur. b) Trium (quorum alter est a secretis pro tempore S. Rituum Congregationis), quos Cardinales Praeses sibi adscivit, urbanorum Antistitum erit diligenter conventibus interessé, suam sententiam dicere, significare Praesidi si quid noverint Piae Societati profuturum, in omnia, quae ad huius bonum referantur, sedulo incumbere. His accedit Sacerdos, qui fungatur munere Secretarii Piae Societatis, ad id electus a Cardinali Praeside. Huic curae erit, graviora, quae in conventibus occurrant pertractanda negotia, adnotare; quae ad rei incrementum collatura duxerit, proponere; scriptis edendis a Pia Consociatione vigilem navare operam; de omnibus ac singulis communicare cum Praeside, ut et necessaria adprobatione et duplici subscriptione muniantur. Porro Sacerdos a secretis adsciscere sibi in auxilium poterit alium Presbyterum, a Praeside adprobandum qui Secretarii vices adimpleat. Ad eum itaque pertinebit dandas ad Episcopos aliosve litteras exarare eorumque epistolis rescribere, Nr. 1756. Piae consociationis sacrae familiae regulae.