Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

22 prout a Cardinali Praeside fuerit edoctus, cui et Secretario postea tradet subscriben­das. Penes ipsum erit pluteus, sive archivum, quo scripta, libellos, sacras imagines, aggregationis paginas et alia eiusmodi servabit in usum Sodalium, prout Piae Con­sociationis consilium constituerit. Agendas sibi expensas ipse describat et Praesidi re­ferat, cui etiam rationem reddet. III. Extra urbem. — a) Episcopi dioecesani erit aliquem e suis Sacerdoti­bus, quantum fieri possit digniorem, eligere ad munus Moderatoris, huius studium excitare in bonum Piae Consociationis quo alacriorem operam in omnibus, quae ip­sum spectaverint, afferat; sedulo advigilare: ab ipso electo Moderatore de omnibus velle doceri quae ad Piae Consociationis bonum referantur. b) Ad dioecesanum Moderatorem pertinebit Moderatores parochiales opera et consilio iuvare, ut pari alacritate ac prudentia sese in omnibus gerant. Ab uno­quoque eorum saepe numerum et nomina exquiret familiarum, quae Piae Consocia­tioni fuerint adscriptae, de quibus edoceri deinde possit. Neque harum modo, sed et nomina descriptarum paroeciarum in tabulis recensenda curabit; mox earum exem­plar ad Urbem mittet. c) Paroeciarum Rectores singuli Moderatoris officium inter oves sibi credi­tas assumant obeantque. De suae quisque Consociationis negotiis cum Moderatore dioecesano communicet, cuius auctoritate, consilio, opera iuvari possint. Familias pa­roeciae in sociorum numerum adscisci cupientes in tabulas referet, palamque Mode­ratori dioecesano faciet. Quotannis, stato die, paroeciae familias recensere studebit no- vasque, si fieri possit, in album Societatis inscribendas curabit. Quo autem Sacrae Nazarethanae Familiae cultus honorque foveatur magis, sermonem interdum de Pia Consociatione ad oves suas habeat, quum in festis peculiaribus Domini, Deiparae ac S. Iosephi, tum maxime quum Sodalium pactum erit solemniter renovandum, vel etiam quum in parochiali Ecclesia religiosam aliquam eiusdem S. Familiae solemni- tatem celebrari contingat, quam et indicere et dirigere prudenti eius arbitrio relin­quitur. Idem, si opportunum videbitur auxiliares viros ac mulieres moribus et pietate praestantes in parte laboris adsumat, qixi rei provehendae omni studio dent operam. d) Delecti ex utroque sexu rei provehendae, alteri inter viros, alterae inter mulieres, ab suo edocti Parocho, in Piae Consociationis incrementum magno studio prudentiaque incumbent, adhibitis, quae ad rem sunt validissima, precibus, hortatio­nibus, virtutum exemplis. Praeterea in omnibus, pro quibus eorum opera uti Parochi in Domino iudicaverint, 'dociles omnino se praebeant. IV. Servanda a Familiis adscriptis. — a) In honorem Nazarethanae Fami­liae studeat quicumque ei dederit nomen similitudinem aliquam earum virtutum ad- ripere, quarum Iesus, Maria, Ioseph praeclarissima in terris exempla prodiderunt, quum omnibus, tum maxime iis, qui labore manuum victum quaerunt. Sed ad illas in pri­mis animum adiiciant, quae sanctitatem domesticae societatis spectant, uti sunt mutua caritatis officia, praesertim inter coniuges, filiorum recta institutio horumque obedientia et obsequium in parentes, pax et concordia domi aliaque huiusmodi. Itaque a vitiis omnino caveant, ab iis maxime quae singularem infamiae notam Christiano homini inurant, quaeque Ipsi Sacrae Familiae iniuriam videantur afferre praecipuam, cuius generis sunt impia verba aut obscoena, ebrietates, incompositi mores, bisque similia.

Next

/
Oldalképek
Tartalom