Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXII.
139 nos vacuo a sollicitudine animo esse non sinit: scilicet juventuti metuimus, cum multi illuc spectent, ut publicarum scholarum alumni magis ac magis potestati Ecclesiae vel in ipsa religionis institutione subducantur. Quae res praesertim apud catholicos perspicuum est quantum a justitia discrepet et quanti publice privatimque mali materiam contineat.“1) Ilaec omnia Summus Pontifex in natione sua catholica, quemadmodum gentem italorum appellat, cum dolore experiri debet, quin tamen desint causae dolorum apud alias catholicas gentes. Qui publicas legunt ephemerides sat superque informati sunt de difficultatibus, quibuscum Beatissimus Pater colluctari debet in pertractationibus suis cum nationibus ex integro vel majori parte catholicis. Allocutiones consistoriales, quae cum Clero Dioecesano communicari solent, manifestissimum perhibent documentum, quanta saepe saluberrimis Apostolicae Sedis intentionibus ponantur obstacula, parentur difficultates et quot injustis aggressionibus et impetitionibus exposita sit recte ob illas dispositiones, quarum finis est communi populorum et rei publicae saluti prospicere. Non modico sane dolore conficitur cor Beatissimi Patris videntis, quo te- terrimo bello sanctissima religio nostra maximo cum animarum detrimento multis in locis divexetur, quantum porro animarum discrimen adducatur e pestiferis in vulgus editis scriptis, quae pietatem, religionem, fidem morumque honestatem aggrediuntur et labefactant. Augetur dolor Beatissimi Patris indigentiis universae Ecclesiae, quibus in defectu mediorum succurrere non valet. Nota est enim omnibus tristis materialis conditio Sacrae Sedis Apostolicae. Beatissimus Pater omnibus exutus, spoliatus vivere cogitur e benevolis filiorum suorum oblatis et eleemosynis. Stipes Petrina, seu obulus S. Petri, unicum illius stabilem proventum constituit, qui crescentibus Ecclesiae universalis indigentiis, augeri et non imminui deberet. — Jamvero charitatis christianae fontes, e quibus beneficia stipis Petrinae jugiter manare deberent, paulatim intermittunt, dum e contrario augendus esset nostrorum subsidiorum numerus. Negari praesertim nequit e patria nostra symbolas Petrinas non influere in illa mensura, quae et catholicorum Regni Mariani numero et illorum opibus responderet, vel e parte saltem aequaret beneficia a Summis Pontificibus patriae Nostrae impensa. Nolo horum catalogum texere; qui enim historiam patriae vel primis degustarunt labiis optime norunt, quantis beneficiis nos antecessoresque nostros ditaverint, quanta cura et sollicitudine patriam nostram prosecuti semper fuerint. Loco omnium loquatur integra natio Hungarica, quae e comitiis Regni 1596. Clementi VIII. tam pro auxiliaribus copiis, quam pro menstruo triginta millium scutatorum subsidio sic agit gratias: „Nihil nobis antiquius habendum censuimus, quam, ut debitas immortales- que Beatitudini Vestrae pro singularibus in nos et patriam hanc nostram, in extremo fortunae cardine nutantem, beneficiis gratias ageremus. Non fuit ullus mortalium re9 Alloc Consist. 25. Nov. 1887.