Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

140 pertus, qui post imperatoriae Majestatis et S. R. J. subsidia desperatis rebus nostris, majoribus quam Tua Beatitudo praesto fuisset auxiliis. Nam praeter ingentem pe­cuniarum vim et alia Tuae Beatitudinis in nos collata beneficia opportuna admodum aestate proxima ejusdem in Hungáriám venit exercitus, quo reliquis Suae Majestatis copiis adjuncto Strigonium et Visegradum sunt recuperata. Utinam autem ea tempo­rum vigeret felicitas, et eo loco res nostrae positae essent, quo Tuae Beatitudini et San­ctae Sedi Apostolicae pares his meritis gratias referre liceret.“1) Appropinquans jubilaeum Episcopale Suae Sanctitatis optimam et optatissi­mam nobis praebet occasionem tum sensa filialis nostrae adhaesionis, devotionis erga Beatissimum Patrem manifestandi, cum amorem nostrum atque gratitudinem factis etiam contestandi. Die 19-a Februarii proximi anni, quinquagesies anniversaria re­curret dies, ex quo Beatissimus Pater in Episcopum solemniter consecratus fuit. Die quippe 19. Februarii 1843. in Ecclesia B. Laurentii in colle Viminali, prope ad S. Mariam Majorem sita, munus consecrationis episcopalis impertitus est Beatissimo Patri tunc Arclii-Episcopo Damiatensi, celeberrimus secretarius status Cardinalis Lambruschini. Considerationem certe meretur circumstantia illa, quod Beatissimus Pater dignitatem episcopalem adeptus sit in templo Dei a martyrio S. Laurentii ce­leberrimo, in quo et gloriosissimus praedecessor suus Pius Papa IX. consummato cursu vitae terrestris in pace quiescere desideravit. Tristia Sedis Apostolicae adjuncta utique docent, Summum Pontificem non modicam vim haurire debere et animi constantiam e heroicis S. Diaconi et Martyris virtutibus. Anniversarium itaque reditum memorabilis hujus diei omni cum solemnitate et filiali cum pietate recolere debemus. Hac de causa sequentia dispono: 1) Praecedente solemnitatem die 18-a Februarii 1893. ad vesperam omnes Cam­panae durante una hora pulsentur. 2) Dispono, ut die sequenti seu 19-a Eebruaxdi in omnibus Metropolitanae Dioeceseos Ecclesiis et quidem Cathedrali, Collegiatis et parochialibus, item in reli­giosorum Ecclesiis aliisque in quibus ordinarie cultus divinus peragitur solemnis cum hymno Ambrosiano cantetur Missa, sumta simul pro Summo Pontifice collecta. 3) Dispono, ut speciales in hunc finem symbolae pro Beatissimo Patre col­ligantur. Preces nostrae sed etiam dona charitatis sint testes grati animi, filialis adhae­sionis. Quod generatim de fide valet, illam sine operibus mortuam esse,2) id dici debet etiam de nostra erga Beatissimum Patrem filiali adhaesione et charitate. Spectatis novercis temporum adjunctis et tristi Sacrae Sedis conditione manifestum est, nos adhaesionem nostram erga Beatissimum Patrem modo magis opportuno testari haud posse, quam si collectam tam inter nos, quam curae nostrae creditos fideles instituerimus et se­quendo morem Christianorum primaevae Ecclesiae, qui dona et oblata sua ad pedes Apostolorum deposuerunt, nos aeque ad pedes Beatissimi Patris successoris Principis Apostolorum et Jesu Christi in terris Vicarii, charitativas nostras symbolas deposue­rimus. Beatissimus Pater omnibus quidem, queis filialis in illum amor atque adhaesio manifestatur, delectatur modis, cum illa eam quam gerit, attingant dignitatem; certe *) *) Katona. Hist. erit. XXVII. — 2) Jac. 2, 26.

Next

/
Oldalképek
Tartalom