Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

Claudius Franciscus Vaszary

10 et ducem viam perfectionis ostendentem. Si enim a duce itineris erratur, exercitus sequens quomodo pertinget?“1 Cavendum etiam alterum extremum. „Sunt enim,“ — ait S. Gregorius — „quidam, qui sic sibi vacare ad spiri­tualia appetant, ut rebus exterioribus nullatenus occupen­tur; quorum nimirum praedicatio plerumque despicitur, quia subditis necessaria pro vita temporali non tribuunt. Egentis enim mentem sermo praedicantis non peDetrat, quem misericordia eius non rigat.“2 IV. Sed difficilius aliquanto est, quod praeterea gen­tium Apostolus in sacerdote requirit, ut condolere possit etiam iis, qui errant. •— Non utique de errore in intellectu hic loquitur, cum de ignorantibus iam dixerit; sed de iis omnibus, qui aberrant a via recta, qui derelinquentes „fon­tem aquae vivae“ atque „locum pascuae,“ „in terra deserta et invia et inaquosa“ vagantur, sicque periculo pereundi se exponunt. Quid si reduci pertinaciter renuant? si cen­ties reducti centies vesani in periculum ruant? „Facile atque proclive est, malos odisse, quia mali sunt; rarum autem et pium eosdem ipsos diligere, quia homines sunt,“ ait beatus Augustinus, additque: „Ne putes, quod omne odium iniquorum zelus Dei est.“3 — Condolere etiam his, boni pastoris est, qui, si infirmatur ovis et ipse infirmatur; si fugit, fugientem insequitur, factus eo aman- tior, quanto illa vesanior. Quin immo memor esse debet sacerdos semper dicto­rum divini Salvatoris : „Non veni vocare iustos, sed pecca­tores“; „Non est opus sanis medico, sed male habentibus“; „Filius enim hominis venit quaerere et salvum facere quod 1 Ex libro Regulae Pastoralis S. Gregorii papae, part II. cap. 7. — 2 S. Gre­gorius Magnus, ibid. — 3 S. Augustinus, ep. 54. alias 153.

Next

/
Oldalképek
Tartalom