Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
Claudius Franciscus Vaszary
11 perierat.“ —- Neque despondeat animo pastor, si errantem recalcitrare viderit, si laborem et diligentiam suam nullo benevolentiae signo a delinquentibus probari expertus fuerit. Nam, ut sanctus Joannes Chrysostomus ait: „Si membrum a corpore deturbatur, nihil non molimur, quo illud iterum coniungamus et uniamus: ita etiam tibi faciendum. Cum quis te amare noluerit, tunc maiorem in eo ostende amorem; quatenus ipsum attralias membrum. Nam si te dile- xerit, non tua cura opus illi erit: si vero non dilexerit, tunc potissimum tua iuvandus est.“1 Cui consentit beatus Bernardus, qui pastoralem curam definiens dicit, esse curam animarum infirmarum praesertim: „nam quae sanae sunt,“ inquit ille, „portari non indigent.“ — Immo idem sanctus Doctor egregie probat, pastorem, quando arguit et monet omni diligentia peccatorem, quam diu hic non proficit, non debere consolationem accipere, quasi iam perfecerit officium suum, prout neque mater consolatur videns filium suum morientem, quamvis in eius curatione fuerit diligentissima; quia intentio patris spiritualis non debet esse, servare propriam animam, sed animas filiorum, quas ubi non viderit incolumes, non debet admittere consolationem.« Cavere tamen bonus pastor etiam debet, ne dum condolet errantibus, errores ipsos probare vel dissimulare videatur; crudelis namque misericordia est, quae sanabilem perdit. „Insit ergo“ — ait S. Gregorius Magnus — rectori circa subditos et iuste consolans misericordia et pie saeviens disciplina; infundat vulneribus vinum et oleum, ut scilicet per vinum mordeantur vulnera et per oleum foveantur. Ille igitur, qui sanandis vulneribus praeficitur, in vino mor1 S. Joan. Chrysost. hom. 27. in epist. ad Eomanos. — 2 S. Bernardus, serm 42. super Cant. 2*