Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIX.
119 niunctum: quod utraque in parte ducimus per mariadé Rosarium potissime assequendum. — Ab ipsa rei satis cognita origine, quam praeclara monumenta illustrant et commemoravimus Ipsi non semel, praepotens vis eius laudatur. Quo enim tempore Albigensium secta, integritatis fidei morumque specie quidem fautrix, re vera perturbatrix pessima et corruptrix, magno multis gentibus erat exitio, in eam conscelera- tasque factiones pugnavit Ecclesia, non copiis neque armis, sed interposita praecipue sacratissimi Rosarii virtute, cuius ritum ipsa Dominico patri Deipara tradidit propagandum : atque ita de omnibus magnifice victrix, suorum saluti, tum per eam, tum per similes deinceps procellas, exitu semper glorioso consuluit. Quamobrem in hoc rerum et hominum cursu quem conquerimur, luctuosum religioni, perniciosissimum rei publicae, pari omnes pietate sanctam Dei Genitricem communiter implorare exorare oportet, ut eamdem eius Rosarii virtutem secundum vota laetemur experti. — Enimvero quum precando confugimus ad Mariam, ad Matrem Misericordiae confugimus, ita in nos affectam, ut qualicumque necessitate, ad immortalis praesertim vitae adeptionem, premamur, illico nobis et ultro, ne vocata quidem, praesto sit semper, atque de thesauro largiatur illius gratiae qua iude ab initio donata est plena copia a Deo, digna ut eius mater existeret. Hac scilicet gratiae copia, quae in multis Virginis laudibus est praeclarissima, longe ipsa cunctis hominum et angelorum ordinibus antecellit, Christo una omnium proxima: Magnum enim est in quolibet sancto, quando habet tantum de gratia quod sufficit ad salutem multorum: sed quando haberet tantum, quod sufficeret ad salutem omnium hominum de mundo, hoc esset maximum; et hoc est in Christo et in Beata Virgine.1) Ei nos igitur, quum gratia plenam angelico praeconio salutamus, eamdemque iteratam laudem in coronas rite connectimus, dici vix potest quam gratum optatumque fecerimus: toties enim a nobis memoria quasi excitatur tum dignitatis eius excelsae, tum initae a Deo per ipsam humani generis redemjDtionis; unde etiam commemorata pendet divina et perpetua necessitudo, qua ipsa cum Christi gaudiis et doloribus, opprobriis et triumphis tenetur in regendis hominibus iuvaudisque ad aeterna. Quod si Christo benignissime placuit tantam nostri praeseferre similitudinem ; seque hominis filium atque adeo fratrem nostrum dicere et praebere, quo testatior sua in nos misericordia patesceret, Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret fi) Mariae non aliter, ex eo quod Christi Domini eiusdemque fratris nostri electa est mater, hoc supra matres omnes singulare inditum est, ut misericordiam nobis proderet effunderet suam. Id praeterea si debemus Christo, quod nobiscum ius sibi proprium quodammodo communicant, Deum vocandi et habendi patrem, eidem similiter debemus communicatum amantissime ius, Mariam vocandi et habendi matrem. Quando autem natura ipsa nomen matris fecit dulcissimum, in eaque exemplar quasi statuit amoris teneri et providentis, lingua quidem haud satis eloqui jjotest, at probe sentiunt piorum animi, quanta in Maria insideat benevolentis actuo- saeque caritatis flamma, in ea nimirum, quae nobis, non humanitus, sed a Christo est mater. Atque multo illa magis nostra omnia habet cognita et perspecta: quibus ad vitam indigeamus praesidiis, quae impendeant publice privatim pericula, quibus in angustiis in malis versemur, quam in primis sit acris cum acerrimis hostibus de salute animae dimicatio: in his autem aliisve asperitatibus vitae, multo ipsa potest fl S. Th. op. VIII. super salut, angelica. — 2) Hehr. II. 17.