Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIX.
120 largius, et vehementius exoptat, solatium, robur auxilia omne genus carissimis filiis afferre. Itaque ad Mariam non timide non remisse adeamus, per illa obsecrantes materna vincula, quibus cum Iesu itemque nobiscum coniunctissima est, praesentem eius opem quo precationis modo significavit ipsa et peracceptum babét, religiosissime invocemus: tum erit merito in tutela optimae matris securis laetisque animis conquiescendum. Ad hanc Rosarii commendationem ex precatione ipsa profectam, accedit ut in eodem insit facilis quidam usus ad summa fidei Christianae capita suadenda animis et inculcanda: quae quidem alia est nobilissima commendatio, — Est enim maxime ex fide quod homo recte certeque gradus facit ad Deum, eiusque unius maie- statem immensam, imperium in omnia, summam potentiam, sapientiam, providentiam discit mente et animo revereri: Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.') Quoniam porro aeternus Dei Filius humanitatem suscepit, praeluxitque nobis et adest velut via, veritas, vita, idcirco fides nostra praetexta complectatur necesse est Trinitatis divinarum personarum augustae et Unigenae patris hominis facti alta mysteria: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Tesum Christum.2) Permagno quidem beneficio donavit nos Deus, quum fide hac sancta donavit: cuius munere non solum supra humana erigimur, tamquam speculatores effecti et consortes divinae naturae, sed habemus hoc amplius causam praestantis meriti ad pi’aemia caelestia; proptereaque spes nostra alitur et confirmatur, fore aliquando ut Deum, non iam per adumbratas rerum imagines, sed aperto in lumine contingat intueri ipsum ipsoque frui ultimo bono perpetuum. At vero christianus homo tam variis distinetur vitae curis tam que evagatur facile ad levia, ut nisi crebi-a admonitio succurrat, quae maxima et pernecessaria sunt oblivione lenta dediscat, ob eamque causam eius oblanguescat atque etiam intercidat fides. Quae nimis magna ignoi-antiae pericula ut a filiis suis Ecclesia prohibeat, nulla sane vigilantiae diliigentiaeque praetermittit consilia, neque ultimum est fidei adiu- mentum quod ex mariali Rosario petere consuevit. Quippe in eo, cum pulcherrima fructuosaque prece certo ordine continuata, recolenda succedunt et contemplanda praecipua religionis nostrae mysteria: illa primum quibus Verbum caro factum est, et Maria, virgo integra et mater, materna illi officia sancto cum gaudio praestitit; tum Christi dolentis aegritudines, cruciatus, supplicium, quorum pretio salus generis nostri peracta; tum eiusdem plena gloriae mysteria, et de morte triumphus, et ascensus in caelum, et demissus inde divinus Spiritus, atque Mariae sideribus í’eceptae splendida claritudo, denique cum gloria Matris et Filii consociata caelitum omnium gloria sempiterna. — Haec rerum plane admirabilium contexta series in fidelium mentes frequenter assidueque revocatur, et fere in conspectu explicata proponitur: id quod Rosarium sancte colentibus aspergit animos nova semper quadam pietatis dulcedime, perinde afficiens et movens quasi vocem ipsam exciperent indulgentissimae Matris, eadem aperientis mysteria multaque salutariter alloquentis. — Quare non id nimis affirmatum videbitur, quibus et locis et familiis et gentibus honorem pristinum ma- rialis Rosarii consuetudo retineat, nullam ibi iacturam fidei ab ignorantia pestiferis- que eiToribus metuendam. *) Heir. XI, 6. — 2) Ioann. XVII, 3.