Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

Claudius Franciscus Vaszary

9 „Populum meum docebunt, quid sit inter sanctum et pol­lutum, et inter mundum et immundum ostendent eis."1 — In Novo autem Testamento ad quidnam missi fuerunt apo­stoli, nisi ut euntes in mundum universum docerent omnes gentes ? Quidnam adeo cordi ipsis fuit, quam tales eligere viros eisque audita commendare, qui idonei essent et alios docere ? At liaec quidem pars muneris nostri maioribus difficul­tatibus obnoxia esse non solet; liumanae enim naturae pro­prium est, ut veritatem, quam ipsi agnovimus, libentissime aliis communicemus. Quodsi ergo sacerdos non profanas vo­cum novitates, sed depositum fidei ipse bene addidicit ; quodsi scientia Sanctorum imbutus est atque testimonia Do­mini intellexit: certe ex plenitudine cordis os loquetur, diffi- ciliusque illi erit tacere misericordiam et salutare Dei, quam de iisdem loqui. Bene igitur hoc officio nostro fungemur, si in lege Domini voluntas nostra erit; si in lege eius die ac nocte meditabimur. Duo nihilominus cavenda etiam hac in re erunt: „ut neque exterioribus curis nimis dediti, ab intimis corruamus; neque solis interioribus occupati, quae foris debemus pro­ximis non impendamus. Incidentes in primum extremum sunt illi, qui obliti se constitutos esse sacerdotes atque prae­latos propter salutem animarum, diebus ac noctibus solis curis externis incumbunt; quo fit, ut interna — quae alios docere debuerant — ignorent; quo etiam fit, ut subditi non proficiant, sed potius in spiritualibus torpeant, quia non habent pastorem, eorum animas ad coelestia sublevantem, 1 Ezechiel. XLIV. 23. 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom