Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
I.
5 deinde ad Nos consulta et exquisita referret. Re itaque diligenter expensa, Tibi nunc significamus, ob peculiares iustasque causas Nos decrevisse, ut pietatis cultus erga Sacram Familiam, nullis aliis inductis eius exercendi novis formis, in eo statu servetur, in quo Auctoritate huius Apostolicae Sedis probatus fuit, atque ut potissimum christianae domus Sacram Familiam ad venerationem et exemplum propositam habeant, iuxta instituta piae illius Consociationis, quam Decessor Noster fei. rec. Pius IX. suis litteris die V Ianuarii Anno MDCCCLXX datis, probavit et commendavit, atque in spem certam maximorum fructuum latius in dies propagari exoptavit. Quam spem salutarium bonorum et Nos ultro in eiusdem Societatis spiritu ponimus: confidimus enim Fideles omnes probe intelligentes, in cultu quem Sacrae Familiae exhibent, sese mysterium vitae absconditae venerari, quam Christus cum Virgine Matre et S. Iosepho egit, inde magnos stimulos habituros ad fidei fervorem augendum, et virtutes imitandas, quae in divino Magistro, ac Deipara, Eiusque Sponso sanctissimo fulserunt. Hae autem virtutes, ut non semel monuimus, dum aeternae vitae mercedem pariunt, ad prosperitatem etiam domesticae et civilis societatis tam misere hoc tempore laborantis spectant; cum ex familiis sancte constitutis, civitatis etiam commune bonum, cuius familia fundamentum est, necessario consequatur. Maius vero fiducia Nostra incrementum capit dum cogitamus, Sacrae Familiae cultores ex instituto Societatis quam diximus, a Christo Domino gratiam per merita Matris Virginis et S. Iosephi sedulo efflagitantes, propitiam indubie opem experturos, ut vitam sancte componant, atque uti in domibus suis concordiam, caritatem, in adversis tolerantiam, morumque honestatem laetentur efflorescere. Vota igitur ad Deum effundimus, ut germanus memoratae Societatis spiritus in dies latius inter Fideles emanet ac vigeat, atque in hanc rem operam suam collaturos tum sacrorum Antistites, tum omnes Ecclesiae administros non dubitamus. In mandatis autem dedimus Consilio Nostro sacris ritibus praeposito, ut orandi formulam ad te mittat, quam confici et edi curavimus in usum fidelium, ad domos suas Sacrae Familiae consecrandas, tum etiam quotidianae precationis exemplar a fidelibus in Sacrae Familiae veneratione persolvendae. Tuo demum in Nos obsequio, Dilecte Fili Noster, parem dilectionis affectum libenter profitemur, et in auspicium caelestium munerum, Apostolicam Benedictionem Tibi, et Clero ac Fidelibus, quibus praesides, peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XX. Novembris Anno MDCCCXC, Pontificatus Nostri Decimotertio. LEO PAPA XIII. Eme et Rme Domine Mi Obsme! Sanctissimus Dominus Noster LEO PAPA XIII. pro Apostolica Sua sollicitudine Litteras die XX. mensis elapsi datas mittere dignatus est ad Emum et Rmum Dnum Augustinum Bausa Archiepiscopum Florentinum super cultu Sacrae Familiae exhibendo, praecipiens ut huiusmodi Litterae cunctis Rmis Dioecesium Ordinariis communicarentur.