Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
I.
4 discrimini occurrere licet. Quoniam vero a Sacra Familia non modo aptissimum vali- dissimumque patrocinium rei perficiendae petendum videtur, sed et perfectissimum exemplum pietatis, sanctitatis, mutuorum officiorum; peropportune te peculiarem illius cultum fidelibus proposuisse censemus, eisque suasisse, ut IESU, MARIAE et IOSEPH se plane devoventes, unusquisque cum coniunctis suis vespere domi conveniat filialia ipsis persoluturus obsequia, eorum imploraturus opem, seque ac ceteras Christianas familias iisdem commendaturus. Quotidiani enim conventus illi et communis precationis virtus caritatem fovebunt inter consanguineos, mutuae spiritualium officiorum exhibitiones a singulis familiis editae apud Sacram Familiam, universas invicem inter se et cum ipsa copulabunt; ac praeterea mysteria et gesta illius ob oculos uniuscuiusque posita in imagine, quam venerantur omnes, excitabunt ad propriae vitae rationem componendam ad illa sanctissima exempla. Gratulamur itaque tibi, quod coepto huic adeo Deus obsecundaverit, ut complura iam familiarum millia nomen dederint piae isti Consociationi, fructumque religionis, concordiae, probitatis inde duxerint amplissimum. Quamobrem toto corde Deum rogamus ut perutilis ista Societas augeatur in dies et propagetur, virtutemque suam latius semper et efficacius exerat in christiani populi emolumentum. Auspicem vere divini favoris, Nostraeque paternae benevolentiae testem tibi, dilecte fili, et piis omnibus sodalibus Benedictionem Apostolicam peramanter impertimus. Datum Romae, apud S. Petrum, die 5 Ianuarii 1870, Pontificatus nostri anno XXIV. PIUS PAPA IX. LITTERAE SS. D. N. LEONIS PP. XIII. AD CARDINALEM BADSA ARCHIEPISCOPUM FLORENTINUM. DILECTE FILI NOSTER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Novum argumentum perspecti tui erga hanc Apostolicam Sedem studii et obsequii prodiderunt litterae Augusto mense exeunte ad Nos datae, quibus vota Nobis significasti plurium fidelium, ut veneratio quae Christo Domino ac Matri Virgini et S. Iosepho domesticae Eius societatis consortibus, sub Sacrae Familiae titulo exhibetur, ad ampliorem in Ecclesia cultus dignitatem provehatur, atque de hac re, uti fieri debet in causis gravibus fidem ac disciplinam spectantibus, sententiam et iudicium huius Apostolicae Sedis postulasti. Tuae observantiae et prudentiae officium Nos plurimi aestimantes, confestim postulationis tuae rationem habendam censuimus, ac rem propositam Consilio Nostro sacris ritibus praeposito cognoscendam mandavimus, ut