Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

II.

14 peregit Christus Dominus, quam Salvatoris. „Non misit Deus filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.“1) In vita autem gloriosa fungetur munere Judicis. „Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in coelum, ita veniet, quaemadmodum vidistis eum euntem in coelum“ dicunt Angeli in die Ascensionis.2) Ita quamdiu vivimus nos homines in terris, habemus Deum Salvatorem. Hac autem terminata, non habemus illum alium, quam Judicem. „Neque enim pater judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio.“8) Est ergo Christus Jesus Salvator, Mediator et Medicus omnium homi­num, ita ut nulla anima inveniatur, quae suam non reperiat partem in abun­danti redemptione, si modo velit recurrere ex toto corde ad misericordiam Salvatoris, quem Tertullianus, cum veteri Ecclesia appellat „Catholicum Patris Sacerdotem.“4) Ille redemit omnes, cur autem redemisset tot animas, si nollet illas salvare? Si autem successus ipsius intentioni non respondet, si non omne illud, quod redemptum est, etiam ipso opere et effectu salvatur, ubi culpa residet, nisi in voluntate eorum, qui, ut S. Paulus ait, non susceperunt redemptionem.5) Non enim salvantur nisi, qui salvari volunt, nisi qui in ipsum credunt, qui leges eius observant, qui medicinam, quam ordinat et praescribit, recipiunt. „Sanguis Dei tui“ — inquit S. Augustinus — „datus est pro te, si tu velis, non est autem datus pro te, si tu non velis. Mi­rum autem est, quod cum semel solum datus sit, datus sit pro omnibus.“0) Ubi una adjungit: „Sanguis Jesu Christi, salus illius est, qui illum vult, et supplicium illius, qui illum non vult.“ Nimirum intentio Salvatoris mortem acerbissimam subeundi pro omnibus hominibus, in executione, quae dependet a libertate hominum, mortis hujus fructus non est communicatus, nisi illis, qui eundem sibi applicent per fidem veram, per observantiam mandatorum, uno verbo, per bona opera. Jesus Christus non moritur pro nobis, quam tunc, cum vetus homo moritur in nobis, et quando vita primi Adae renovata est per spiritum et regenerationem secundi. Atque hanc ob causam ait S. Bernardus:7) „Sunt, quibus nondum est natus et passus, sunt qui­bus non resurrexit usque adhuc, aliis quoque nondum ascendit, aliis nondum misit Spiritum Sanctum, — adjungit sanctus Doctor, — nondum esse illum natum pro illis, qui sunt ambitiosi et superbi eo quod demissio eius nihil operetur in illis, quod ille etiam nondum passus sit pro illis, qui fugiunt labores et mortem timent, qui nedum resurrexerit pro iis, qui vivunt in peccato mortali, quod nondum in coelum ascen­derit pro eis, qui vitam spiritui consentaneam nondum vivunt. Tandem hac in­dubitata regula nondum mortuus est pro sive praedestinatis, sive pro reprobis, quamdiu non volunt mortificare membra sua super terram, et vas suum possidere in sanctificatione et crucifigere carnem suum cum vitiis et concupiscentiis suis. Ad mandatum Dei elevavit et exposuit Moyses8) serpentem aeneum in deserto pro sanitate omnium illorum, qui a veris serpentibus morsi erant, nullus autem in effectu sanatus est, quam tunc, cum oculos suos injiceret in mysteriosam et mirabilem figu­ram. Legimus in Evangelio: „Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto: ita exal­tari oportet Filium hominis: ut omnis qui credit in ipsum nou pereat, sed habeat vitam aeternam. “J) Toto corde credimus et confitemur, Redemptorem nostrum in Cruce exal­‘) Joann. 3. 17. - 2) Act. 1. 11. — 3) Joan. 5. 22. — 4) L. 4. adv. Mare. — 5) Ad Hebr. 11. 35. — c) Serm. 31. — ’) De resur. Dom. sermo 1. — 8) Kum. 21. 9. — •) Joan. 3. 14, seq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom