Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
II.
15 tatum esse, ut totum ad se mundum attraheret, et ut salutem daret omnibus illis, qui ab antiquo serpente morsi essent, quodque mortuus sit et rogaverit patrem suum pro salute aeterna omnium peccatorum, quod dederit corpus et sanguinem suum pro nutritione omnium animarum. Si autem plures se ipsos privant fructu redemptionis huius, sunt illi solum, qui fidem et charitatem non recipiunt, aut si illam receperunt, non perseverant in illa, sed moriuntur in sua iniquitate, qui — ut S. Augustinus observat1) — fecerunt ex eodem sanguine, nempe Christi, supplicium suum, qui eis destinatus erat in remedium. Audiamus quomodo S. Augustinus Christum Redemptorem introducat lo- quentem ad massam damnatam: „Formavi te o homo ex limo terrae propriis manibus meis, inspiravi flatum et spiritum meum in membra lutea, dignatus fui formare te ad Imaginem et Similitudinem meam, collocavi te inter delicias Paradisi. Tu vero contemnens praecepta vitae, potius elegisti sequi deceptorem tuum, quam Dominum tuum, nihilominus etiam postea, tactus misericordia mea antiqua, cum ejectus e paradiso ob peccati justitiam vinculis mortis constrictus esses, intravi in viscera et virginis uterum, absque detrimento virginitatis ejus, in statu suo, positus fui in praesepio, pannis involutus, sustinui despectus et dolores, ut similis tui essem, ut te mihi similem facerem. Sustinui alapas et sputa illusorum, bibi acetum et fel, sustinui flagellorum ictus, fui coronatus spinis, affixus cruci, transfossus vulneribus inter tormenta spiritum reddidi, ut te a morte liberarem. Vide clavorum vestigia, quae me affixerunt et suspenderunt, vide latus meum transfossum, et quomodo sustinuerim tua supplicia, ut tibi darem gloriam meam, mortem accepi, ut tu viveres in aeternum. Positus fui in sepulchro, ut tu regnares in coelo. Quare perdidisti illud, quod sustinui pro te? quare tu ingrate rejecisti dona redemptionis tuae, non te requiro de morte mea, vitam tuam redde mihi, pro qua dedi meam. Redde mihi vitam tuam, quam perdidisti per vanas deceptiones, pro qua ego vitam perdidi propter ictus et verbera peccatorum tuorum. Quare maculasti corpus meum propter turpitudinem voluptatum tuarum ? cur afflixisti me cruce peccatorum tuorum ? quae longe crudelior erat illa, in qua suspensus sum? Crux enim iniquitatum taaarum, quam invitus sustineo, mihi multo durior est, quam crux illa, in quam ascendi, cum tibi compaterer, ut tibi mori facerem mortem tuam. Tunc cum doloris, et passionis essem expers, feci me pro te hominem, et pati volui pro te. Sed tu contempsisti Deum in homine, salutem in infirmo, reditum in via, veniam in judice, vitam in cruce, medicinam in suppliciis, et quia post omnes errores tuos, non voluisti currere ad remedia poenitentiae, non potui liberare te, quin audias vocem illam et verbum horribile cum tuis similibus : Discedite maledicti in ignem aeternum.“2) His cogitationibus S. Augustinus adeo plenus est, ut non possit unquam praedicare de judicio divino, quin easdem exprobrationes repetat, et insuper non inducat Christum lamentantem et plangentem Redemptorem nostrum super ingratitudine et contemptu, (pio reprobi redemptionem suam spreverunt, et mortem, quam pro eorum salute sustinuit probrosissimam: Videtis vulnera, quae mihi inflixistis, agnoscitis latus, quod transfodistis? nam propter vos ac per vos illud apertum est, et tamen vos intrare in illud noluistis. Salvator Divinus ,,quantum in medico est — ut loquitur s. Augustinus3) — ’) Tract, in Joann. — 2) Serm. 67. et 81. de temp. — 3) S. Aug. in Joann.