Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
XIV.
141 XIV. Gloriosissime regnans Ssimus Dominus Noster errores illos, in quibus aevum hoc sibi complacet, unum post alterum sapientiae suae lumine confundit, auctoritate condemmat, virtute evellit. Sic recentissime contra turpem detestabilemque illam consuetudinem vocem levavit, qua, etiam apud nos baud pauci, incompetenter propria auctoritate vindictam de proximo sumere non tantum non abhorrent, quin imo infrenata quadam superbia etiam gloriantur. Dum tenores epistolae a Ssmo Domino Nostro ad Archi-Episcopos et Episcopos imperii Germanici et Austro-Hungarici de prava duellorum consuetudine scriptam infra cum Venerabili Clero Archi-Dioecesano communico, DD. Curatis una iniungo, nt eandem fidelibus suis praecipue autem civita- tensibus explanent omnique modo eo connitantur, ut duella catholicos viros quam maxime dedecentia in desuetudinem abeant et suum cuique ius, si tamen hoc in singulo casu inomisse urgeri debeat, via justitiae publicae reddatur securum. DILECTO FILIO NOSTRO FRANCISCO DE PAVLA S. R. E. CARDINALI SCHÖNBORN ARCHIEPISCOPO PRAGENSI VENERABILI FRATRI PHILIPPO ARCHIEPISCOPO COLONTENSI CETERISQVE VENERABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS IN IMPERIO GERMANICO ET AVSTRO-HVNGARICO LEO PP. XIII. DILECTE FILI NOSTER VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Pastoralis officii conscientia et proximorum caritate permoti, datis ad Nos superiore anno litteris, referendum censuistis de singularium certaminum, quae duella vocant in populo vestro frequentia. Genus istud dimicandi, velut ius moribus constitutum, non sine dolore significabatis etiam inter catholicos versari: rogabatis pariter ut deterrere homines ab istiusmodi errore vox quoque Nostra conaretur. — Est profecto error iste admodum perniciosus, nec sane finibus circumscribitur civitatum vestrarum, sed excurrit multo latius, ita ut huius expers contagione mali vix ulla gens Nr. 4529. Epistola Ssmi Domini Nostri Leonis Papae XIII. de prava duellorum consuetudine.