Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
XIV.
142 reperiatur. Quamobrem collaudamus studium vestrum, et quamvis cognitum perspectum que sit quid hac in re philosophia Christiana, utique consentiente ratione naturali, praescribat, tamen, cum prava duellorum consuetudo Christianorum praeceptorum oblivione maxime alatur, expediet atque utile erit id ipsum per Nos paucis revocari. Scilicet utraque divina lex, tum ea quae naturalis rationis lumine, tum quae, litteris divino afflatu perscriptis promulgata est, districte vetant ne quis extra causam publicam hominem interimat aut vulneret, nisi salutis suae defendendae causa, necessitate coactus. At qui ad privatum certamen provocant, vel oblatum suscipiunt, hoc agunt, huc animum viresque intendunt, nulla necessitate adstricti, ut vitam eripiant aut saltem vulnus inferant adversario. Utraque porro divina lex interdicit ne quis temere vitam proiiciat suam, gravi et manifesto obiicens discrimini, quum id nulla officii aut caritatis magnanimae ratio suadeat; haec autem caeca temeritas, vitae contemptrix, plane inest in natura duelli. Quare obscurum nemini aut dubium esse potest, in eos, qui privatim praelium conserunt singulare, utrumque cadere et scelus alienae cladis, et vitae propriae discrimen voluntarium. Demum vix ulla pestis est, quae a civilis vitae disciplina magis abhorreat et iustum civitatis ordinem pervertat, quam permissa civibus licentia ut sui quisque adsertor iuris privata vi manuque, et honoris, quem violatum putet, ultor existat. Oh eas res Ecclesia Dei, quae custos et vindex est cum veritatis, tum iusti- tiae et honestatis, quarum complexu publica pax et ordo continetur, nunquam non improbavit vehementer, et gravioribus quibus potuit poenis reos privati certaminis coercendos curavit. Constitutiones Alexandri III. decessoris Nostri libris insertae canonici iuris privatas liasce concertationes damnant et exsecrantur. In omnes qui illas ineunt, aut quoquo modo participant, singulari poenarum severitate animadvertit Tri- dentina Synodus, quippe quae praeter alia, etiam ignominiae notam iis inussit, eiectosque Ecclesiae gremio, honore indignos censuit, si in certamine occumberent, ecclesiasticae sepulturae. Tridentinas sanctiones ampliavit explicavitque decessor Noster Benedictus XIV. in Constitutione data die x Novembris anno MDCCLII, cuius initium Detestabilem. Novissimo autem tempore f. r. Pius IX. in litteris apostolicis, quarum est initium Apostolicae Sedis, per quas censurae latae sententiae limitantur, aperte declaravit, ecclesiasticas poenas committere non modo qui duello confligant, sed eos etiam quos patrinos vocant, item que et testes et conscios. — Quarum legum sapientia eo luculentius emicat quo ineptiora ea esse liquet quae ad immanem duelli morem tuendum vel excusandum solent proferri. Nam quod in vulgus seritur, certamina id genus natura sua comparata esse ad maculas eluendas, quas civium honori alterius calumnia aut convicium induxerit, id est eiusmodi ut neminem possit nisi vecordem fallere. Quamvis enim e certamine victor decedat qui, iniuria accepta, illud indixit, omnium cordatorum hominum hoc erit iudicium, tali certaminis exitu viribus quidem ad luctandum, aut tractandis armis meliorem lacessentem probari, non ideo tamen honestate potiorem. Quod si idem ipse ceciderit, cui rursus non inconsulta, non plane absona haec honoris tuendi ratio videatur? Equidem paucos esse remur, qui hoc obeant facinus, opinionis errore decepti. Omnino cupiditas ultionis est, quae viros superbos et acres ad poenam petendam impellit: qui si elatum animum moderari, Deoque obtemperare velint qui homines iubet diligere inter se amore fraterno, et