Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

55 RESCRIPTUM quo orationem ad S. Joseph recitantibus indulgentiae conceduntur. BEATISSIME PATER! Nr. 2904. Cardinalis Caietanus Aloisi-Masella ad Pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, humiliter expetit, ut aliquam Indulgentiam benigne concedere dignetur universis Christifi deli bus, qui devote recitaverint sequentem ad S. Ioseph orationem, a S. Ber­nardino senensi concinnatam. „Memento nostri, Beate Ioseph; et tuae orationis suffragio apud tuum puta­tivum Filium intercede; sed et Beatissimam Virginem Sponsam tuam nobis propitiam redde, quae Mater est Eius, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen.“ Quam gratiam . . . Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. in audientia habita die 14. Ex S. Congr. Indulgentia­rum. Decembris 1889. ab infrascripto Secretario Sacrae Congregationis, Indulgentiis Sacris­que Reliquiis praepositae, universis Christifidelibus, corde saltem contrito ac devote recitantibus supradictam Orationem, Indulgentiam centum dierum, defunctis quoque applicabilem, semel in die lucrandam, benigne concessit. Praesenti in perpetuum vali­turo absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaida eiusdem Congregationis die 14. Decembris 1889. L. f S. Strigonii, die 19-a Maii 1890. C. Card. CRISTOFORI, Praefectus. f A. Archiep. NICOPOLIT., Secretarius. RESCRIPTUM quo orationem S. Aloysii ad B. M. V- recitantibus Indulgentiae conceduntur. BEATISSIME PATER! Petrus Ponti Praepositus Ecclesiae S. Mariae Secretae Mediolani ad pedes S. V. provolutus, humiliter petit ut aliquam Indulgentiam benigne concedere dig­netur Christifidelibus devote recitantibus orationem, heic adiunctam, quae fertur a S. Aloysio Gonzaga esse composita. Nr. 2905. Ex S. Congr. Indulgentia­rum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom