Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

56 Nr. 2906. Decretum S. Congr. Inqui- sit. de matri­monii nulli­tat e decla­randa. Orator sperat eo magis Sanctitatem Tuam lianc gratiam esse concessuram, eo quod mox recurrente tertio saeculo ab obitu eiusdem Sancti, haec etiam gratia valde conferret ad Eius devotionem in animis, praesertim iuventutis, augendam. Et Deus ............. O RATIO S. Aloysii Gonzagae ad B. Virginem Mariam. O Domina mea Sancta Maria, me in tuam benedictam fidem, ac singularem custodiam et in sinum misericordiae tuae hodie et quotidie et in hora exitus mei animam meam et corpus meum tibi commendo: omnem spem meam et consolationem meam, omnes angustias et miserias meas, vitam et finem vitae meae tibi committo, ut per tuam ssmam intercessionem, et per tua merita, omnia mea dirigantur et dis­ponantur opera secundum tuam tuique Filii voluntatem. Arnen. SSmus D. N. Leo P. XIII. in audientia habita die 15. Martii 1890. ab infrascripto Secretario S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, omnibus utriusque sexus Christifidelibus, corde saltem contrito ac devote supradictam Orationem recitantibus Indulgentiam biscentum dierum semel in die lucrandam, et defunctis quoque applicabilem, benigne concessit. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 15. Martii 1890. L. f Ü. Strigonii, die 19-a Maii 1890. C. Card CRISTOFORI, Praefectus. t A. Archiep. Nicopolit., Secretorius. E S. Congr. Inquisitionis Feria IV. die 5. Junii a. 1889. sequens decre-. tum emanavit: Emi ac Rmi D. D. Cardinales Inquisitores Generales decreverunt: Quando agitur de impedimento disparitatis cultus, et evidenter constat unam partem esse bapti- zatam, et alteram non fuisse baptizatam; quando agitur de impedimento ligaminis, et certo constat primum conjugem esse legitimum et adhuc vivere; quando denique agitur de consanguinitate aut affiidtate ex copula licita, aut etiam de cognatione spiri­tuali vel de impedimento clandestinitatis in locis ubi Decretum Tridentinum Tametsi publicatum est, vel uti tale diu observatur; dummodo ex certo et authentico docu­mento, vel in hujus defectu, ex certis argumentis evidenter constet de existentia hujus­modi impedimentorum, Ecclesiae auctoritate non dispensatorum, hisce in casibus prae­termissis solemnitatibus in Constit. Applica „Dei miseratione“ requisitis, matrimonium poterit ab Ordinariis declarari nullum cum interventu tamen defensoris vinculi matri­monialis, quin opus sit secunda sententia. L. f S. Mancini S. R. et U. J. Not. Strigonii, die 19-a Maii 1890.

Next

/
Oldalképek
Tartalom