Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

38 Hunc sane honorem beatissimo Viro deberi nemo est qui non videat. Qui enim Vir­ginis Deiparae Sponsus delectus eius dignitatis coniugali foedere particeps fuit, quem Christus Dei Filius et suum esse custodem et parentem existimari voluit, qui divinae in terris domui quasi patria potestate praefuit, qui Ecclesiam habet suae fidei ac tutelae concreditam, ea excellit praestantia, ut nullo non sit obsequio prosequendus. — Verum inclita Hispaniae natio propriam habet caussam, qua beatum Deiparae Sponsum praecipuo prosequatur honore, excolat obsequio, quam Archiepiscopus Valli- soletanus una cum eiusdem provinciae Episcopis in precibus Nobis admotis opportune commemoravit. In Hispania enim, in illa ipsa provincia Vallisoletana et ortum duxit, et vitam omnium virtutum exercitatione insignem egit, sancteque obiit intemerata Virgo Teresia, quae quum vehementissimo Iesu amore exardesceret, S. Iosephi quem Parentem suum Iesus Servator existimari voluit, eximiam dignitatem incredibili pro- sequuta obsequio, patrocinium praedicavit, cultum promovit. — His igitur precibus, quae gratissimo animum Nostrum sensu perfuderunt, libentissime obsecundantes, suprema auctoritate Nostra constituimus atque edicimus, ut dies decima nona Martii Beato Iosepho Sacra per totam Hispaniam, et in regionibus ei subiectis, diebus festis accen- seatur, ita ut omnes cum sancto Missae Sacrificio adesse, tum ab iis profanis operibus quae servilia dici solent, abstinere praecepto debeant, quo magno Ecclesiae Patrono debitum tribuatur obsequium, et efficacissimo eius patrocinio universa natio largius fruatur. — Non obstantibus quamvis speciali, atque individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscunque. Volumus autem, ut praesentium litte­rarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici sub­scriptis, et Sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub Anulo Piscatoris, die XXVIII. Ianuarii MDCCCXC., Pontificatus Nostri anno Duodecimo. M. Card. LEDOCHOWSKI. Strigonii, die 7-a Martii 1890. Nr. 1533. E S. Rit. Con­gregatione. DECRETUM MEDIOLANEN. REDINTEGRATIONIS CULTUS OLIM PRAESTITI VEN. SERVO DEI ANTONIO MARIAE ZACCARIA FUNDATORI Congregationis S. Pauli Barnabitarum et Angelicarum S. Pauli. Antonius Maria e nobili Zaccariarum gente Cremonae natus anno Salutis MDIII, vel a prima aetate Deum super omnia proposuisse ante conspectum suum prae­claris argumentis patefecit. Liberalium disciplinarum curriculo domi emenso, Patavii lauream in medica arte promeruit: ubique pietate, morum innocentia, ac studio sapi­entiae quae desursum est, in exemplum refulgens. Cremonam reversus, et caelesti lumine ad altiora vocatus, mundanis rebus valedixit, et clericalem vitam amplexus

Next

/
Oldalképek
Tartalom