Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

39 est. Sacerdotio deinde auctus, praecellenti, qua aestuabat, Dei aemulatione, totus in eo fuit, ut inorum ac fidei puritatem aeque collapsam suos inter cives restituendam curaret. Praecipue vero in proximis iuvandis intensa eius caritas Mediolani enituit: ubi ad id Apostoliéi ministerii sociis sibi adlectis, Congregationis Clericorum Regula­rium a S. Paulo nuncupatae fundamenta iecit: biennio post sacrarum virginum fami­liam instituit, quae deinceps Angelicarum S. Pauli nomen adeptae sunt. Eximiam insuper erga Deum et Proximum dilectionem mirabiliter ostendit tum Domus Dei decorem atque Eucharistici Sacramenti solemniorem cultum zelando, tum pias virorum societates, et religiosos Clericorum per statos dies secessus, sacrasque expeditiones itidem promovendo. Brevi tamen fractus laboribus, meritisque dives spiritum Deo red­didit, tertio nonas Iulias anno MDXXXIX. Licet autem acerbo letho praereptus, Cleri­corum Regularium Congregationem ad plenam perducere stabilitatem ipse Fundator prohibitus fuerit ; nihilominus optima pietatis, caritatis, regularisque disciplinae semina eidem inserta reliquit. Quae quidem semina (ut Ipse moriens divinitus praescivisse fertur, ac dolentibus filiis spopondisse) uberrimos fructus in agro Dominico retulerunt: prouti luculenter evincunt huiusce Congregationis res gestae, praesertim in sacri ministerii muneribus impigre obeundis, in iuventute ad Religionem et artes optimas informanda, in Catholicae fidei rationibus atque Apostolicae Sedis iuribus alacriter propugnandis. Huic inclyto Dei famulo statim ab eius glorioso obitu ad annum MDCXXXIV, quo sa. me. Urbani Papae VIII. pro moderando cultu Dei Servis praestito decreta edita sunt, caelitum honores passim tributi fuerunt. Posthac eius cultus publice desi­vit ; opera praesertim Barnabitarum Familiae, quae (obedientia nunquam satis com­mendanda) tributis tamdiu Beatorum honoribus suum Parentem carere maluit, quam vel minimum ab Apostolicae Sedis decretis discedere. Quapropter Causam eiusdem per ordinariam viam non cultus promovere perrexit : conditisque Ordinariis atque Aposto- licis Processibus ac rite admissis, sa. me. Pius Papa IX. heroicas Ven. Antonii Mariae Zaccaria virtutes declaravit die 2 Februarii anno 1849. Nihilominus in votis Alumnorum praefatae Congregationis constanter fuit ab Apostolica Sede illius cultus redintegrationem obtinere, utpote qui aliquibus titulis, a supradictis decretis Urbanianis exceptis instructus aliisque adiunctis, quae singularem quamdam Sedis Apostolicae indulgentiam mereri videbantur. Quocirca ad preces Rev. Patris Ignatii Sacerdotis Professi memoratae Congregationis, tunc huius Causae Postu­latoris, Emus et Rmus Dnus Cardinalis Lucidus Maria Parocclii Episcopus Albanen- sis, Causae ipsius Relator, in Ordinariis Sacrorum Rituum Comitiis, ad Vaticanum die 28 Ianuarii 1888 habitis, sequens Dubium discutiendum proposuit: An sit locus redintegrationi cultus praedicti Ven. Servi Dei in casu, et ad effectum de quo agitur f Ast Emi et Rmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, post accuratum omnium examen, ac post auditum voce et scripto R. P. D. Augustinum Caprara S. Fidei pro- motorem, sententiam suam proferre distulerunt, ac rescribere rati sunt: Dilata ad proximam, et reproponatur cum novis adnotationibus Promotoris Fidei. Interim novis animadversionibus a S. Fidei Promotore exaratis, atque am­plioribus ab eodem corrogatis documentis, idem Emus ‘ et Rmus Dnus Cardinalis Rela­tor ad preces Rev. Patris Alphonsi Mariae Mattioli, Sacerdotis Professi eiusdem Con­gregationis, et novi Causae Postulatoris, in altero Sacrae ipsius Congregationis Ordinario

Next

/
Oldalképek
Tartalom