Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
37 VII. Ssmus Dominus Noster Leo Papa XIII. ope encyclicarum litterarum „Quan- quam pluries“ ddto 15. Augusti a. 1889. dimissarum, atque in Circularibus Dioece- sanis eiusdem anni sub Nr. 4772. publicatarum vehementer omnibus Cliristifidelibus commendavit, ut pro temporum difficultate, una cum Virginis Deiparae patrocinio opem et auxilium S. Josephi implorent. Ad excitandam fidelium erga S. Patriarcham pietatem, specialem quoque in honorem Sancti huius Ecclesiae Patroni praescripsit atque publicavit orationem, huiusque recitationem variis ditavit indulgentiis. Ssmus Dominus Noster iam tunc laudabile salutareque declaravit institutum totum mensem Martium honori S. Josephi quotidianis pietatis exercitiis consecrare, praecipue autem decimam nonam istius mensis speciali erga S. Josephum devotione recolere. Plurimi catholicorum in Hispania, tam e Clero, quam e fideli populo annuente ipso quoque gubernio, nunc supplices facti sunt Sanctissimo Domino Nostro, ut diem decimam nonam Martii honoribus S. Josephi dicatam, antea e festorum dierum numero sublatam, in pristinam dignitatem in Hispania restituere dignetur. His precibus, quae gratissimo sensu animum Beatissimi Patris perfuderunt, cessit Sanctissimus Dominus Noster ope subnexi Brevis Apostoliéi statuendo, ut dies decima nona Martii, Beato Josepho sacra, per totam Hispaniam diebus festis accenseatur. LEO PP. XIII. AU PERPETVAM REI MEMORIAM. Quod paucis abhinc mensibus, Nobis christianum populum ad implorandum sanctissimi Deiparae Sponsi patrocinium cohortantibus de studio sacrorum Antistitum quibus litteras encyclicas dedimus, sperandum esse videbatur, id eventu ipso iam confirmari coepisse haud exigua animi Nostri laetitia percipimus. — Huius enim studii luculentum extitit testimonium ex fervidissimis precibus, quas, certiore facto Hispaniae gubernio, Nobis exhibuerunt plures catholici illius regni Episcopi vota cleri et populi proponentes, qui inde occasionem captandam censuerunt, ut consilium, quod iamdudum susceperant, optatum exitum habere posset. Avitum nempe Hispanorum studium, et propensam omnium animorum erga Beatissimum Patriarcham voluntatem cogitantes, diem eius recordationi consecratum e festorum dierum numero sublatum publica religione carere aegre ferebant Venerabiles illi Episcopi, et universim quicumque Christiano nomine censentur hire ac merito conquerebantur ; ideoque a Nobis impensissimis precibus postularunt, ut diem S. Iosepho Sacrum in pristinam dignitatem restituamus. Nr. 1532. Decretum SSmi D N. Leonis Papae XIII. de die 19-a Martii S. Josepho sacra, diebus festis in Hispania recensenda.