Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

31 animo constantiaeque coniuncta, christianis universis est necessaria, iit, quoscumque casus tempus invexerit, in nullo sint deficientes,1 magnopere velimus in singu­lorum animis alte insidere eam, quam Paulus2 prudentiam spiritus nominat. Haec enim in moderandis actionibus humanis sequitur optimam mediocritatis regulam, illud in homine efficiens, ne aut timide desperet propter ignaviam, aut nimis confidat pro­pter temeritatem. — Est autem quod differat inter prudentiam politicam, quae ad bonum commune, et eam quae ad bonum cuiusque privatim pertinet. Haec enim cernitur in hominibus privatis, qui consilio rectaeque rationi obediunt in gubernatione sui: illa vero in praepositis, maximeque in principibus, quorum muneris est cum potestate praeesse: ita quidem ut politica privatorum prudentia in hoc videatur tota consistere, legitimae potestatis iussa fideliter exequi.3 Haec dispositio atque hic ordo tanto magis valere in Christiana republica debet, quanto Pontificis politica prudentia plura com­plectitur : eius enim est non solum regere Ecclesiam, sed generatim civium Christia­norum actiones ita ordinare, ut cum spe adipiscendae salutis aeternae apte congruant. Ex quo apparet, praeter summam sententiarum concordiam et factorum, necesse esse politicam potestatis ecclesiasticae observare in agendo sapientiam. Iamvero christianae rei administratio proxime et secundum Pontificem romanum ad Episcopos pertinet: qui scilicet, quamquam pontificalis fastigium potestatis non attingunt, sunt tamen in ecclesiastica hierarchia veri principes; cumque singulas Ecclesias singuli administrent, sunt quasi principales artifices ... in aedificio spirituali,4 atque habent munerum adiu- tores, ac ministros consiliorum Clericos. Ad hanc Ecclesiae constitutionem, quam nemo mortalium mutare potest, actio est accomodanda vitae. Propterea quemadmodum Epi­scopis necessaria est cum Apostolica Sede in gerendo episcopatu coniunctio, ita cleri­cos laicosque oportet cum Episcopis suis coniunctissime vivere, agere. — Ipsorum quidem Antistitum utique potest esse aliquid aut minus laudabile in moribus, aut in sententiis non probabile: sed nemo privatus arroget sibi personam iudicis, quam Chri­stus Dominus illi imposuit uni, quem agnis atque ovibus praefecit. Memoria quisque teneat sapientissimam Gregorii magni sententiam: Admonendi sunt subditi, ne praepo­sitorum suorum vitam temere iudicent, si quid eos fortasse agere repreliensibiliter vident, ne unde mala recte redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi sunt, ne cum culpas praepositorum considerant, contra eos audaciores fiant, sed sic, si qua valde sunt eorum prava, apud semetipsos diiuducent, ut tamen divino ti­more constricti ferre sub eis iugum reverentiae non recusent.... Facta quippe praepo­sitorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda indicantur.5 Yerumtamen parum sunt conata profutura, nisi ad virtutum Christianarum disciplinam vita instituatur. —- Illa est sacrarum Litterarum de Iudaeorum genere sen­1 lac. I. 4. — 2 Rom. VIII, 6. — 3 Prudentia in ratione est ; regere autem et gubernare proprie rationis est ; et ideo unuquisque inquantum participat de regimine et gubernatione, intantum convenit sibi habere rationem et prudentiam. Manifestum est autem quod subditi, inquantum est subditus, et servi, inquantum est servus, non est regere et gubernare, sed mugis regi et gubernari. Et ideo prudentia non est virtus servi, inquantum est servus nec subditi, inquantum est subditus. Sed quia quilibet homo inquantum est rationalis, participat, aliquid, de regimine secundum arbitrium rationis, intantum convenit ei prudentiam habere. Unde manifestum est quod prudentia quidem in principe est ad modum artis architectonicae, ut dicitur in VI Ethicorum ; in subdatis autem ad, modum artis manu operantis. S. Thom. II-II, Quaest. XLVII. art. XII, — 4 S. Thom. Quodlib. I, art. XIV. — 5 Reg. Pastor. P. Ill, Cap. IV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom