Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

32 tentia: Usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illorum odit iniquitatem .... Cum recessissent a via, quam dederat illis Deus, ut ambu­larent in ea, exterminati sunt praeliis a multis nationibus.1 Atqui inchoatam formam populi christiani gerebat Iudaeorum natio: atque in veteribus eorum casibus saepe imago inerat veritatis futurae: nisi quod longe maioribus beneficiis auxit nos atque ornavit divina benignitas, ob eamque rem ingrati animi crimen multo efficit Christia­norum graviora delicta. Ecclesia quidem nullo tempore nulloque modo deseritur a Deo: quare nihil est, quod sibi ab hominum scelere metuat: at vero degenerantibus a Christiana vir­tute nationibus non eadem potest esse securitas. Miseros enim facit populos peccatum.* — Cuius vim veritatemque sententiae si omnis retro experta est aetas, quid est caus­sae quam ob rem nostra non experiatur? Imo debitas iam instare poenas, permulta de­clarant, idemque status ipse confirmat civitatum; quarum plures videlicet intestinis malis attritas, nullam ab omni parte tutam videmus. Quod si improborum factiones institutum iter audacter perrexerint: si evenerit iis ut, quemadmodum grassantur malis artibus et peiore proposito, sic opibus potentiaque invalescant, metuendum sane ne totas civitates a fundamentis, quae posuit natura, convellant. — Neque vero prohi­beri tantae formidines sola hominum ope possunt, praesertim quia multitudo ingens, fide Christiana reiecta, iustas superbiae poenas in hoc luit, quod veritatem obcaecata cupiditatibus frustra conquirit, falsa pro veris amplexatur, sibique videtur sapere cum vocat malum bonum, et bonum malum, ponens tenebras luxem, et lucem tenebras.8 Igitur Deus intersit, ac benignitatis suae memor civilem hominum societatem respiciat ne- cesse est. Quamobrem, quod vehementer alias hortati sumus, singulari studio constan­tiaque enitendum, ut clementia divina obsecratione humili exoretur, virtutesque, quibus efficitur vita Christiana, revocentur. — Imprimis autem excitanda ac tuenda caritas est, quae praecipuum vitae christianae firmamentum continet, et sine qua aut nullae omnino sunt, aut fructu vacuae virtutes. Idcirco beatus Paulus Colossenses adhortatus, ut vitium omne defugerent, variamque virtutum laudem consectarentur, illud subiicit, super omnia autem liaec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis.4 Vere vinculum est perfectionis caritas, quia quos complexa est, cum Deo ipso intime coniungit, per- ficitque ut vitam animae hauriant a Deo, cum Deo agant, ad Deum referant. Debet vero caritas Dei cum caritate proximorum consociari, quia infinitam Dei bonitatem homines participant, eiusque gerunt in se expressam imaginem atque formam. Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.5 Si quis di­xerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est.5 Atque hoc de cari­tate mandatum divinus eius lator novum nominavit, non quod diligere homines inter se non aliqua iam lex, aut ipsa natura iussisset, sed quia christianum hoc diligendi plane novum erat atque in omni memoria inauditum g-enus. Qua enim caritate Iesus Christus et diligitur a Patre suo et homines ipse diligit, eamdem impetravit alumnis ac sectatoribus suis, ut cor unum et anima una esse in ipso possent, sicut ipse et Pa­ter unum natura sunt. Huius vis praecepti nemo ignorat quam alte in Christianorum pectus a principio descenderit, et quales quantosque concordiae, benevolantiae mutuae, 1 1 Iudith V, 21, 22. — 8 Proverb. XIV, 34. — ' Is. V, 20. — 8 Coloss. III, 14. — » I. Io. IV, 21. — « ib. 20-

Next

/
Oldalképek
Tartalom