Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

30 men. Quotquot diligenter studuerint Ecclesiae adhaerescere, quae est columna et fir­mamentum veritatis,1 facile cavebunt magistros mendaces ..........libertatem illis 'promit­ten tes, cum ipsi servi sint corruptionis:2 quin imo ipsius Ecclesiae virtutis participes futuri, insidias sapientia vincent, vim fortitudine. — Non est huius loci exquirere, num quid, et quantum ad novas res contulerit opera segnior atque intestina discordia ca­tholicorum : sed certe erant homines nequam minus habituri audaciae, nec tantas edituri ruinas, si robustior in plurimorum animis viguisset fides, quae per caritatem operatior,3 neque tam late morum Christianorum tradita nobis divinitus disciplina concidisset. Utinam praeteritae res hoc pariant, recordando, commodi, rectius sapere in posterum. Verum ad negotia publica accessuris duo sunt magnopere vitia fugienda, quo­rum alterum prudentiae nomen usurpat, alterum in temeritate versatur. — Quidam enim potenti pollentique improbitati aperte resistere negant oportere, ne forte hostiles animos certamen exasperet. Isti quidem pro Ecclesia stent, an contra, incertum: quandoquidem profiteri se doctrinam catholicam affirmant, sed tamen vellent, certas ab ea discrepan­tes opiniones impune propagari posse Ecclesia sineret. Ferunt dolenter interitum fidei demutationemque morum: nihil tamen de remedio laborant, vel etiam nimia indul­gentia aut perniciosa quadam simulatione non raro malum augent. Iidem de sua in apostolicam Sedem voluntate nemini volunt esse dubium: sed habent semper aliquid, quod pontifici succenseant. Istiusmodi hominum prudentia ex eo est genere, quod a Paulo Apostolo sapientia carnis et mors animi appellatur, quia nec subest legi divinae, nec potest subesse.4 Nihil autem minus est ad mala minuenda providum. Inimicis enim, quod praedicare et in quo gloriari multi eorum non dubitant, hoc est omnino propo­situm, religionem catholicam, quae vera sola est, funditus, si fieri posset, extinguere. Tali autem consilio nihil non audent: sentiunt enim, quo magis fuerit aliorum tre­mefacta virtus, eo sibi expeditiorem fore malarum rerum facultatem. Itaque qui ada­mant prudentiam carnis, ac nescire se simulant, Christianum quemque debere bonum mi­litem Christi esse: qui debita victoribus praemia consequi mollissima via atque intacti a certamine volunt, ii tantum abest ut iter malorum intercipiant, ut potius expediant. Contra non pauci fallaci studio permoti, aut, quod magis esset vitio, aliud agentes aliud simulantes, non suas sibi partes assumunt. Res in Ecclesia geri suo ipsorum iudicio atque arbitratu vellent usque eo, ut omne quod secus agitur, moleste ferant, aut repugnanter accipiant. Hi quidem inani contentione laborant, nihilo minus, quam alteri, reprehendendi. Hoc enim est non sequi potestatem legitimam, sed prae­vertere, siinulque magistratuum munia ad privatos rapere, magna cum perturbatione ordinis, quem Deus in Ecclesia sua perpetuo servandum constituit, nec sinit a quo­quam impune violari. — Illi optime, qui descendere in certamen, quotiescumque est opus, non recusant, hoc rato persuasoque, interituram vim iniustam, sanctitatique iuris et religionis aliquando cessuram. Qui videntur sane dignum aliquid antiqua virtute suscipere, cum tueri religionem connituntur maxime adversus factionem audacissimam, christiano nomini exagitando natam, quae Pontificem maximum in suam redactum po­testatem consectari hostiliter non desistit: sed obedientiae studium diligenter retinent, ni­hil aggredi iniussi soliti. Iamvero quoniam similis obtemperandi voluntas, robusto * 1 Timoth. III, 15. — * II. Petr. II, 1, 19. — 8 Galat. V, 6. — * Sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subdita: nec enim potest. Rom. VIII, 6, 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom