Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

137 CAUSAE PROSEQUUTIO. Hoc edito rescripto, sacerdos Longhi novurn au­ditionis beneficium impetravit et patronus, quem sibi elegit, nonnulla proposuit ut cassationem archiepiscopalis sententiae Mediolanensis et restitutionem in paroeciam Cambiagi consequeretur.... QUAE CURIAE FAVENT. Ex altera vero parte observatum praeprimis fuit, in nova bac causae propositione sacerdotem Longhi nonnisi pauca quaedam extraiudicialia documenta produxisse in summario, quod ultimum vocat, contenta, et quae ut plurimum sunt praecedentis eius vitae laudativa : et nonnisi unum vel alterum novum documentum (attamen et ipsum extraiudiciale) attulisse, ut ab accusationibus et plebis odio se excuset. Quapropter ut a S. C. C. recedendum a decisis et restitu­tionem in beneficium consequatur insistere merito non potest nisi in documentis prima vice prolatis, nec iu alio sperare quam in nova diversaque eorum aestimatione. Et licet parochus Origo aliique nonnulli, qui partes sacerdotis Longhi tuentur, liuiusmodi populare odium gratuitum vocent, et praepotenti ac factiosae quorumdam coniurationi tribuere satagant, haec tamen eorum asserta parum cohaerent cum iuratis iudicialibusque depositionibus ; ex quibus potius videtur, parochus Longhi non unam nec levem tantae aversionis causam vel ab initio dedisse. Is sane ac prae primis accusatur avaritiae, quae causa fuit, tum ut suis parochialibus colonis onera et opera immodice augeret ; tum ut spiritualia officia saepenumero differret, usque dum dona strenasque consequeretur ; tum ut in subsi­diorum charitatis administratione et dispensatione iustitiam non semper servaret; tum demum ut debitas tenuesque contributiones, ceu contigit cum sodalitate a SSmo Sacramento, mordicus denegaret. Culpatur insuper tam acris et litigiosae indolis, ut nedum cum singulis oppidanis dure ac superbe saepenumero ageret, sed praeterea sive cum consilio fabricae, sive cum municipali consilio, sive cum sodalitate a SSmo Sacramento cuius erat praeses, imo et cum congregatione filiarum B. M. V. continuas gravesque contentiones haberet. Arguitur etiam de tam procaci mentiendi habitudine ut pueri in plateis sibi mutuo exprobrare consuevissent: „Sei piu bugiardo dei curato.“ Asseritur demum eum in sacris concionibus tam libere quoad lubricas quasdam diffi- cilesque materias loqui quandoque consuevisse, ut eius verba scandalo plurium et puellarum ac puerorum offensioni fierent. Haec non modo ex attestationibus parocho adversis, quae in processu habentur, plane desumuntur; sed etiam ex testibus quos ipse Longhi induxit, quos amicos habuit, et ideo sunt omni exceptione maiores. Porro haec quae inter alia plura, de quibus, non sine causa, se nihil scire, aut audiisse fatentur, duo huiusmodi testes deponunt, nec pauca certo sunt nec levia, et eo certius credibilia quo a favorabilioribus personis promanant. Ioannes Prandi, alius ex propositis a parocho Longhi, licet eius fautorem se prodat, hoc saltem con­queritur, nempe filium suum ad sacram mensam admissum non fuisse nisi postquam nonnulla dona et strenas parocho contulerit. E contra sine ambagibus virum malae indolis, agricolarum oppressorem, oppidanis invisum eum renunciat testis Mantegazza. Sed his aliisque missis, ad archiepiscopalem relationem paululum attenden­dum esse ait qua, licet dumtaxat enuncietur quale ac quantum fuerit populi odium, et ad quos excessus et ausus conduxerit, nihilominus implicite evincitur parochum

Next

/
Oldalképek
Tartalom